Latin · ~12 min
2.1 to 2.3
Erasmus, Institutio Principis Christiani 2.1-3
Not analysed yet
[2,1] Atque id fieri non potest, nisi modis omnibus arceantur assentatores, cui pesti maxime obnoxia est magnorum Principum felicitas. Iam ipsa aetatis simplicitas huic malo praecipue patet, partim quod naturae propensione blandis magis gaudeat quam ueris, partim ob rerum imperitiam, quo minus suspicatur insidias, hoc minus cauere nouit. Et ne quis hoc ceu leue malum existimet negligendum, sciat florentissima summorum Regum imperia, linguis adulatorum fuisse subuersa. Nec usquam graui tyrannide legimus oppressam Rempublicam ubi non praecipuae partes tragoediae fuerint assentatorum. Perspectum habebat hoc Diogenes, ni fallor, qui rogatus, quod esset animal omnium maxime noxium; si de feris, inquit, sentis, Tyrannus; si de cicuribus, Adulator. Habet haec pestis blandum quoddam uenenum, sed adeo praesentaneum, ut olim hoc dementati Principes orbis domitores, nequissimis palponibus sese ludendos et equitandos permiserint: et in omnium rerum dominos hi teterrimi homunculi libertini, nonnumquam et serui dominabantur. [2,2] Primum igitur prouidendum erit, ut nutrices adhibeantur, aut prorsus immunes ab hoc morbo, aut certe quam leuissime obnoxiae. Nam ipse sexus solet huic malo peculiariter obnoxius esse: deinde plerumque nutrices in matrum abeunt affectus, quarum uulgus liberorum ingenia saepenumero corrumpit indulgentia: imo totum hoc genus quoad fieri potest, arcendum a futuro Principe, natura pene ipsa duobus maximis affine malis, stultitiae et adulationi. Proxima cura erit, ut sodales adiungantur ingenio liberali, et alioqui in hoc formandi ab eo qui instituit, ut comes sint citra adulationem, ut ita consuescant urbane loqui, ne quid tamen in gratiam fingant aut mentiantur. Nam de praeceptore deligendo, iam dictum est. [2,3] Neque mediocre momentum est in ministris, qui frequenter obsecundant cupiditatibus puerorum, uel ob stultitiam, uel quod hinc emolumenti nonnihil ad se rediturum sperent. Oportebit igitur hos, quoad fieri potest, cordatos et integros ad id muneris delegare, et insuper monitis ac minis ab assentando deterrere, ac rursum praemiis inuitare, ut sancte suo fungantur officio. Qua quidem in re magnopere conducet, si qui deprehensus fuerit hoc agere, ut alloquiis et obsequiis illiberalibus, Principis animum ad ea sollicitet, quae parum digna sunt Principe, is in aliorum exemplum publice det poenas, etiam capitis si delicti modus hoc postularit. Neque hoc cuiquam crudele uideri debet, si cum furem, qui pauculos nummos forte nactus sustulit, capite puniamus, idque praeter omnium legum ueterum exemplum: de eo extremum sumatur supplicium, qui id inficere uoluerit, quo nihil habet patria melius aut pretiosius. Quod si rei nouitas obstat, quo minus persuaderi queat (tametsi Alexander Romanus Imperator, Thurinum fumi uenditorem, palo alligatum, subiectis uiridibus lignis, fumo necari iussit) arte fieri potest, ut alia uia paretur exemplum, si qui forte de alio quopiam capitali facinore conuictus erit, tamen hoc titulo puniatur, quod Principis futuri mentem pestilenti adulatione corruperit. Si in poenis mali dati rationem conuenit expendere, plus laedit Rempublicam pestilens adulator, qui primam illam Principis aetatem tyrannicis opinionibus corrumpit et inficit, quam qui publicum aerarium expilarit. Qui Principis monetam adulterarit, in hunc exquisitis suppliciis animaduertitur: et propemodum praemium est iis, qui Principis animum corruperint.