Latin · ~11 min
1.12 to 1.14
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.12-14
Not analysed yet
[1,11] Quaeso quid exerceant adulti nisi Tyrannidem, qui pueri nihil etiam luserunt nisi Tyrannidem? Ut omnes boni sint, uix etiam optari potest: at non difficile est ex tot hominum millibus unum atque alterum deligere, qui probitate sapientiaque, praecellat, per quos compendio plurimi reddantur boni. Princeps adolescens diu suspectam habeat suam ipsius aetatem, partim ob rerum imperitiam, partira ob immoderatos animi impetus: caueatque ne quid magnae rei tentet, nisi prudentium uirorum consilio, praecipue seniorum, inter quos assidue uersari debet, ut iuuentutis impotentia, maiorum reuerentia temperetur. [1,12] Quisquis instituendi Principis suscepit prouinciam, illud etiam atque etiam secum cogitet, sese rem haudquaquam uulgarem agere, sed omnium ut longe maximam, ita longe periculosissimam. Et in primis animum adferat eo munere dignum: neque spectet quantum Sacerdotiorum illinc possit auferre, sed qua ratione possit patriae, suas spes ipsius credenti fidei, salutarem Principem reddere. Cogita moderator, quantum tuae debeas patriae, quae tibi felicitatis suae summam concredidit. In te situm est, utrum illi malis salutare quoddam parare numen, an fatalem pestem ac luem immittere. Primum igitur sagaciter animaduertat is, cui suum puerum in gremium dedit Respublica1 quorsum iam tum uergat. Quandoquidem potest hoc quoque in ea aetate notis quibusdam deprehendi, num propensior sit ad iracundiam aut arrogantiam, num ad ambitionem aut famae sitim, num ad libidinem �ut aleam, aut pecuniae studium, num ad uindictam aut bellum, num ad impotentiam aut Tyrannidem. Deinde qua senserit illum procliuem ad uitium, ea primum muniat animum illius salubribus decretis ac praeceptis accommodis, coneturque sequax adhuc ingenium, in diuersum habitum trahere. Rursum qua deprehenderit naturam ad honesta procliuem, aut certe ad eiusmodi uitia, quae facile detorquentur ad uirtutem, quod genus sunt fortassis ambitio et profusio, hac magis instet, et naturae commoditatem cultu adiuuet. Neque satis est, huiusmodi decreta tradere, quae uel a turpibus auocent, uel inuitent ad honesta, infigenda sunt, infulcienda sunt, inculcanda sunt, et alia atque alia forma renouanda memoriae, nunc sententia, nunc fabella, nunc simili, nunc exemplo, nunc apophthegmate, nunc prouerbio, insculpenda annulis, appingenda tabulis, adscribenda stemmatis, et si quid aliud est, quo aetas ea delectatur, ut undique sint obuia, etiam aliud agenti. Vehementer inflammant generosos animos exempla celebrium uirorum, sed multo maxime refert, quibus opinionibus imbuantur. Ab his enim fontibus omnis uitae ratio proficiscitur. Quod si rudem puerum erimus nacti, tum enitendum erit, ut statim quam rectissimas ac saluberrimas imbibat, et ueluti pharmacis quibusdam, aduersus uulgarium opinionum uenena praemuniatur. Sin obtinget plebeiis opinionibus nonnihil infectus, tum primam oportebit esse curam, ut paullatim illis liberetur, pro reuulsis pestiferis salutares inserendae. Nam quemadmodum apud Senecam Ariston ait, Insano frustra praecipi, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo se gerere in publico, quomodo in priuato, nisi prius atram bilem expuleris: ita frustra moneas de ratione gerendi Principatus, ni prius animum falsissimis quidem illis, sed tamen receptissimis opinionibus uulgi, liberaris.