Latin · ~9 min
1.15 to 1.18
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.15-18
Not analysed yet
[1,13] Nec est quod resiliat aut diffidat institutor, si forte ferocius aut intractabilius ingenium fuerit nactus. Cum enim nulla sit tam effera, tam immanis bellua, quae non mansuescat cura domitoris et industria: cur existimet ullum hominis ingenium tam agreste, tamque deploratum, quod diligenti non mitescat instituione? [1,14] Rursum non est quod cessandum putet, si felicius ingenium contigerit. Etenim quo melior est soli natura, hoc magis corrumpitur, et inutilibus herbis ac fruticibus occupatur, ni uigilet agricola. Itidem ingenium hominis, quo felicius, quo generosius et erectius, hoc pluribus ac tetrioribus obducitur uitiis, ni salubribus praeceptis excolatur. [1,15] Ea littora solemus diligentissime communire, quae uehementissimam fluctuum uim excipiunt. Sunt autem innumerae res, quae possint Principum animos a recto dimouere, fortunae magnitudo, rerum affluentia, luxus deliciae: libertas, qua quidquid libet libet: exempla magnorum, sed stultorum Principum: ipsi rerum humanarum aestus ac procellae: super omnia uero adulatio, fidei ac libertatis fuco personata. Quo diligentius erit optimis decretis, laudatorum Principum exemplis, aduersus haec praemuniendus. Quemadmodum non uno supplicio dignus sit, qui fontem publicum, unde bibant omnes, ueneno inficiat: ita nocentissimus est, qui Principis animum prauis infecerit opinionibus, quae inox in tot hominum perniciem redundent. Si capite plectitur, qui Principis monetam uitiarit, quanto dignior est eo supplicio, qui Principis ingenium corruperit? [1,16] Mature suum negotium aggrediatur institutor, ut teneris adhuc sensibus, semina uirtutum instillet: dum procul abest ab omnibus uitiis animus, et in quemuis sequax habitum fingentis obtemperat digitis. Est sua et sapientiae infantia, quemadmodum et pietati. Semper idem, sed alias aliter agendum. Iam tum infantulo, fabellis amoenis, apologis festiuis, lepidis parabolis, insinuet, quae post grandiori sit serio praecepturus. Ubi libenter audierit puellus Aesopicum apologum de leone muris beneficio uicissim seruato, de columba formicae opera incolumi: ubi satis arriserit, tum praeceptor adiiciet: eam fabellam ad Principem attinere, ne quem omnino despiciat, sed infimae quoque plebis animos sibi benefactis studeat adiungere, quod nemo sit adeo imbecillis, quin et per occasionem prodesse queat amicus, et nocere inimicus, idque potentissimis etiam. Ubi satis riserit aquilam auium reginam, a scarabaeo uilissimo insecto, pene funditus exstinctam, illud addat ad huius exemplum, ne potentissimo quidem Principi, quantumuis humilem hostem aut prouocandum, aut negligendum. Nam saepenumero ingenio nocere, qui uiribus non possint.