Latin · ~8 min
1.19 to 1.23
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.19-23
Not analysed yet
[1,17] Ubi Phaetontis fabulam cura uoluptate didicerit, admoneat hanc esse Principis imaginem, qui dura aetatis calore praeceps, sed nulla adiutus sapientia, rerum habenas capessit, suo pariter et orbis malo subuertit omnia. Ubi Cyclopis ab Ulysse exoculati denarrata erit fabula, addat ei Polyphemo simillimum Principem, qui uiribus quidem polleat, careat autem sapientia. [1,18] Quis non libenter auscultet apura et formicarum politiam? Haec ubi illecebra descenderit in animum puerilem, tum eliciat institutor, quod ad Principis pertineat eruditionem, uelut illud, quod Rex numquam procul auolat, alis quam pro corporis portione minoribus, quod solus aculeo careat: admonens hoc esse boni Principis, semper intra regni terminos uersari, et peculiarem huius laudem esse clementiam: atque ad eumdem modum faciat et in caeteris: Neque enim est huius instituti exempla persequi, sed rationem ac uiam indicare. [1,19] Si qua uidebuntur acerbiora, ea formator orationis iucunditate leniat atque edulcet. Laudet apud alios, sed honestis ac ueris titulis: obiurget priuatim, sed ita ut seueritatem admonitionis aliqua leniat suauitate, praesertim si iam fuerit adultior. [1,20] Illud ante omnia ac penitus infigendum animo Principis, ut de Christo quam optime sentie, huius dogmata commode collecta protinus combibat, idque ex ipsis statim fontibus, unde non solum purius hauriuntur, uerum etiam efficacius. Hoc illi persuadeatur, quod ille docuit ad neminem magis pertinere, quam ad Principem. [1,21] Magna pars multitudinis falsis ducitur opinionibus, nec secus atque hi, qui in specu Platonico uincti desident, inanes rerum umbras pro ueris rebus admirantur. At boni Principis partes sunt, nihil horum mirari, quae uulgus hominum magni facit, sed omnia ueris malis, ac ueris boni metiri: nihil autem esse uere malum, nisi quod cum turpitudine coniunctum sit: nihil uere bonum, nisi quod cum honestate copulatum. Statim igitur hoc agat moderator, ut uirtutem ceu rem omnium pulcerrimam ac felicissimam, ac praecipue Principe dignam, amet ac suspiciat. Turpitudinem ceu rem foedissimam ac miserrimam exsecretur horreatque.