Latin · ~10 min
1.24 to 1.27
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.24-27
Not analysed yet
[1,22] Ne consuescat puer ille regno destinatus, suspicere diuitias, ut rem eximiam, per fas ac nefas expetendam: discat istos non esse ueros honores, qui uulgo uocentur. Verum honorem decus esse, quod uirtutem et recte facta suapte sponte consequatur, et tanto consequatur illustrius, quanto minus fuerit affectatum. [1,23] Voluptates istas plebeias, adeo non esse dignas Principe, et Christiano Principe, ut uix hominem deceant. Ostendatur aliud esse uoluptatis genus, quod sincerum ac perpetuum in omnem usque uitam homini duret. Audiat nobilitatem, imagines, ceras, stemmata, et totam illam caduceatorum pompam, qua procerum uulgus muliebriter intumescit, nomina esse inania: nisi quidquid est hoc nominis, ab honesto fuerit profectum. Principis dignitatem, amplitudinem, maiestatem, non fortunae strepitu, sed sapientia, integritate, recte factis, parandam ac tuendam esse. [1,24] Mortem non esse formidandam, nec in aliis deplorandam, nisi fuerit turpis. Non enim esse feliciorem, qui diutius uixerit, sed qui honestius. Recte factis, non annis metiendam longaeuitatem. Neque quidquam ad hominis felicitatem interesse, quam diu uiuat, sed quam bene. Virtutem ipsam abunde magnum sui praemium esse. Boni Principis esse munus, uel sua morte, si fors ita res tulerit, populi commodis consulere. Nec perire Principem, qui huiusmodi immoriatur negotio. Denique quaecumque uulgus uel amplectitur tamquam iucunda, uel suspicit tamquam splendida, uel sequitur tamquam utilia, sola honesti regula esse metienda. Contra quaecumque uulgus uel horret ut acerba, uel fastidit ut humilia, uel fugit ut damnosa, non aliter esse fugienda, nisi si fuerint cum dedecore coniuncta. Haec infigantur animo Principis futuri, hae ceu leges sanctissimae g-kai g-akinehtoi tenello pectusculo insculpantur. His titulis audiat laudari multos, audiat alios diuersis reprehendi, ut iam tum adsuescat ex optimis rebus ueram sperare laudem, et ex uere turpibus ignominiam detestari. [1,25] At hic protinus reclamabit ex aulicis istis nugonibus quispiam, quauis muliere tum stultior, tum corruption: Tu Philosophum nobis formas, non Principem. Imo Principem fingo, cum tu pro Principe uappam malis tuf similem. Ni Philosophus fueris, Princeps esse non potes, Tyrannus potes. Principe bono nihil est melius, Tyrannus eiusmodi bellua est, ut non sit aliud sub sole portentum, neque noxium aeque, neque magis inuisum omnibus. Ne putaris temere dictum a Platone, et a laudatissimis laudatum uiris, ita demum beatam fore Rempublicam, si aut philosophentur Principes, aut Philosophi capessant Principatum. Porro Philosophus is est, non qui Dialecticen aut Physicen calleat: sed qui contemptis falsis rerum simulacris, infracto pectore, uera bona et perspicit et sequitur. Vocabulis diuersum est, caeterum re idem, esse Philosophum et esse Christianum.