Latin · ~9 min
1.30 to 1.33
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.30-33
Not analysed yet
[1,28] Quo turpius est, hoc magis erit cauendum, ne talis sit Princeps, quales olim fuisse permultos legimus, et utinam hodie nullos uidere sit: quibus si Regium detraxeris ornatum, et aduentitiis nudatos bonis, ad suam cutem redegeris, iam nihil relinquas, praeter egregium aleatorem, inuictum potorem, acrem expugnatorem pudicitiae, uaferrimum impostorem, insatiabilem expilatorem, periuriis, sacrilegiis, perfidiis, omnique facinorum genere coopertum hominem. [1,29] Quoties uenit in menteur te Principem esse, pariter succurrat et illud, te Christianum esse Principem: ut intelligas te a laudatis quoque Ethnicorum Principibus tantum oportere abesse, quantum abest ab Ethnico Christianus. Neque uero putes securam ac delicatam Christiani professionem, nisi forte leue putas sacramentum, quod aeque cum omnibus in baptismo iurasti, semel omnibus renunciare quae Satanae placent, et Christo displicent. Displicent autem quaecumque ab Euangelicis decretis abhorrent. Sacramenta Christi tibi cum aliis communia sunt, et doctrinam non uis esse communem? In Christi uerba iurasti, et in Iulii aut Alexandri Magni mores digrederis? Praemium tibi postulas esse commune, et illius decreta nihil ad te pertinere putas? [1,30] At rursum ne putaris Christum situm esse in cerimoniis, hoc est, in praeceptis dumtaxat utcumque seruatis et Ecclesiae constitutionibus. Christianus est, non qui lotus est, non qui unctus, non qui sacris adest, sed qui Christum intimis complectitur affectibus, ac piis factis exprimit. Caue ne quando sic tecum cogites, cur ista mihi canuntur? non sum priuatus, non sum Sacerdos, non sum Monachus: sed illud cogita, Christianus sum et Princeps. Christiani est, ab omni turpitudine prorsus abhorrere. Principis est, integritate prudentiaque caeteros antecellere. Si hoc a tuis exigis, uti leges tuas cognoscant, et cognitas seruent: multo magis a te ipso debes exigere, ut Christi Imperatoris tui leges ediscas et obserues. [1,31] Si iudicas infame crimen, et cui nullum supplicium par inueniri possit, ab Imperatore desciscere, qui semel in illius uerba iurarit: cur ipse tibi ignoscis, lusum ac iocum existimans, quoties edicta Christi negligis, in cuius uerba iuratum est in baptismo, cui nomen dedisti, cuius Sacramentis adactus es, et auctoratus? Si haec serio fiunt, cur pro ludo ducimus? sin ludus est, cur Christi titulo gloriamur? Mors aequa est omnibus, mendicis iuxta ac Regibus. At post mortem iudicium haud aequum est omnibus, in quo cum nullis seuerius agetur, quam cum potentibus.