Latin · ~8 min
1.35 to 1.40
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.35-40
Not analysed yet
[1,33] In aliis nonnihil conceditur adolescentiae, aliquid donatur senectuti: error illi, huic otium et cessatio. At qui Principis munus suscepit, quandoquidem omnium agit negotium, nec adolescentem esse licet, nec senem: propterea quod non nisi magno plurimorum malo errat, nec sine grauissima pernicie cessat in officio. [1,34] Miseram prudentiam dixere ueteres, quae rerum experimentis comparatur, propterea quod hanc suo quisque malo consequitur. Hanc igitur oportet quam longissime abesse a Principe: quae ut serius, ita non sine immensis totius populi malis contingit. [1,35] Si recte dixit Africanus, indignam uiro sapiente uocem esse, non putaram: quanto magis indigna uidebitur Principe: quae cura ipsi magno, tum nimio constat Reipublicae? Semel fortasse temere susceptum bellum a iuuene belli imperito, durat in annum uigesimum. Quantum hinc malorum omnium mare? Tandem resipiscens, nimium sero dicit, non putaram. Semel ad priuatos affectus, aut ad preces aliquorum, corruptos instituit magistratus, qui totam Reipublicae disciplinam subuertunt. Sentit tandem, et non putaram, inquit. At ista prudentia nimio emetur patriae, si tanti caetera omnia erunt emenda. [1,36] Proinde Principis animus ante omnia decretis ac sententiis erit instruendus, ut ratione sapiat, non usu. Porro rerum experientiam, quam aetas negauit, seniorum consilia supplebunt. [1,37] Ne tibi putes licere quidquid libuerit, quod stultae mulierculae et adulatores solent Principibus occinere uerum ita temet ipsum instituas, ut non libeat nisi quod licet, imo nec hoc tibi licere credas, quod licet priuatis. Quod in aliis error est, in Principe flagitium est. [1,38] Quo tibi plus licet per alios, hoc minus ipse tibi permittas oportet, et hoc in te ipsum sis seuerior, quo magis indulgent omnes, ipse tibi sis censor acerrimus, etiam cum applauserint omnes. Tua in conspicuo uita est, latere non potes: aut magno omnium bono, bonus sis necesse est, aut magna omnium pernicie malus. Quo plus honorum tibi defertur ab omnibus, hoc impensius operam da, ne deferantur indigno. Ut nullus par meritis honos aut gratia rependi potest bono Principi, ita contra, malo nullum satis meritis dignum supplicium.