Latin · ~7 min
1.43 to 1.47
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.43-47
Not analysed yet
[1,41] At tu qui Christianus etiam es Princeps, cura audis aut legis te Dei simulacrum esse, te Dei uicarium esse, caue ne quid hinc intumescas animo: quin potius ea res te magis sollicitum reddat, ut respondeas archetypo tuo, pulcerrimo quidam illi, sed quod adsequi sit difficillimum, non adsequi turpissimum. [1,42] Theologia Christianorum tria praecipua quaedam in Deo ponit, summam potentiam, summam sapientiam, summam bonitatem. Hunc ternarium pro uiribus absoluas oportet. [1,43] Nam potentia sine bonitate mera Tyrannis est: sine sapientia, pernicies, non regnum. Primum igitur des operam, ut quandoquidem potentiam fortuna dedit, quam maximam sapientiae uim tibi compares, ut unus omnium optime quid expetendum, quidue fugiendum sit, perspicias, deinde ut quam maxime prodesse studeas omnibus, nam id est bonitatis. Potestas autem ad hoc potissimum tibi seruie, ut quantum cupis prodesse, tantumdem et possis, imo plus uelis quam possis. Porro nocere hoc minus uelis, quo magis potes. [1,44] Deus amatur a bonis omnibus, non timetur nisi a malis, hoc dumtaxat genere timoris, quo quis timet, ne sibi noceatur: Ita bonus Princeps nulli debet esse formidabilis, nisi sontibus ac scelerosis: at ita rursus, ut his quoque spes ueniae reliqua fiat, si modo fuerint sanabiles: ex aduerso, Cacodaemon amatur a nemine, formidatur ab omnibus, praecipue bonis: nam malis cum illo conuertit: Ita Tyrannus optimis quibusque maxime est inuisus, et nullus est ab hoc minus alienus, quam qui pessimus est. [1,45] Perspexisse uidetur haec diuus ille Dionysius, qui treis fecit hierarchias, ut quod Deus est inter Coelitum ordines, id Episcopus sit in Ecclesia, id Princeps in Republica. Illo nihil melius, et ab eo uelut a fonte manat in alios, quidquid boni possidet. Vehementer igitur absurdum uideatur, si ab eo maxima Reipublicae malorum pars oriatur, ubi fontem bonorum oportebat esse.