Latin · ~8 min
1.48 to 1.54
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.48-54
Not analysed yet
[1,46] Populus suapte natura tumultuatur, magistratus facile corrumpit aut auaritia aut ambitio. Una superest ueluti sacra ancora, incorruptus Principis animus: quod si is quoque stultis opinionibus, prauisque affectibus uitiatus est, quae tandem potest esse Reipublicae spes? [1,47] Deus cum sit in omnia beneficus, ipse nec eget ullius officio, nec requirit beneficium: Ita uere magni Principis est, ut aeterni Principis imaginem referentis, uel gratis bene mereride omnibus, nullo uel emolumenti uel gloriae respectu. Deus ut pulcerrimum sui simulacrum in coelo constituit solem, ita inter homines euidentem ac uiuam sui collocauit imaginem, Regem: At sole nihil communius, ac caeteris item corporibus coelestibus lucem suam impertit: ita Princeps publicis usibus maxime debet esse expositus, et natiuum sapientiae lumen habere domi, ut etiam si quid caecutiant caeteri, numquam tamen ille hallucinetur. [1,48] Deus cum nullis tangatur affectibus, tamen optime mundum administrat iudicio. Ad huius exemplum Princeps in omnibus quae gerit, exclusis animi motibus, rationem et animi iudicium debet adhibere. Deo nihil sublimius, ita Principem oportet ab humilibus uulgi curis, ac sordidis affectibus quam longissime semotum esse. [1,49] Ut Deum omnia moderantem, nemo tamen cernit, sed sentit, idque beneficio adiutus: ita patria non sentie Principis uires, nisi cum illius sapientia bonitateque subleuatur. Contra Tyranni nusquam sentiuntur nisi omnium malo. Sol cum altissime prouectus est in Zodiaco, tum tardissimi motus est: ita quo fortuna te subuexerit altius, hoc oportet animo leniori minusque feroci esse. [1,50] In hoc praestanda est uera animi celsitudo, non ut nihil contumeliae pati possis, non uti neminem feras te regnare latius, sed uti dedigneris quidquam admittere Principe indignum. [1,51] Cum omnis seruitus et misera est et foeda, tum uero foedissimum simul et miserrimum seruitutis genus, seruire uitiis aut sordidis affectibus. [1,52] Quid, quaeso, turpius aut abiectius, quam libidini, iracundiae, auaritiae, ambitioni, aliisque id genus insolentissimis dominis seruire eum, qui sibi uindicat imperium in homines liberos?