Latin · ~7 min
1.55 to 1.57
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.55-57
Not analysed yet
[1,53] Quam absurdum sit, cum apud Ethnicos fuisse constet, qui maluerunt sibi necem consciscere, quam cum humani sanguinis iactura tueri imperium, quique Reipublicae commoditatem anteposuerint suae uitae, Christianum Principem tanta Reipublicae pernicie, uoluptatibus aut affectibus uitiosis consulere? Cum Principatum suscipis, ne cogita quantum accipias honoris, sed quantum oneris ac sollicitudinis, neque censum ac uectigalium modum expende, sed curam, nec arbitreris tibi praedam obtigisse, sed administrationem. Nullus imperio gerendo censeur idoneus, auctore Platone, nisi qui coactus et inuitus suscipit imperium. Quisquis enim affectat Principis munus, is aut stultus sit necesse est, qui non intelligat quam sollicita, quamque periculosa res sit, recte fungi Regis officio: aut adeo uir malus, ut in animo habeat sibi gerere imperium, non Reipublicae: aut adeo socors, ut non expendat onus quod suscipit. Oportet autem hunc qui sit idoneus regno, simul et diligentem esse, et bonum, et sapientem. [1,54] Quo ditionem suscipis ampliorem, caue ne hoc tibi uideare fortunatior: sed memineris te hoc plus curarum ac sollicitudinum in humeros recipere, ut minus iam indulgendum sit otio, minus dandum uoluptatibus. Ii demum Principis titulo digni sunt, non qui Rempublicam sibi, sed se Reipublicae disant. Etenim qui sibi gerit imperium, et omnia suis metitur commodis, is non refert quibus ornetur titulis, serte re Tyrannus est, non Princeps. Ut autem nulla pulcrior appellatio quam Principis, ita nulla inuisior, et omnium sensibus exsecratior quam Tyranni. Hoc interest inter Principem ac Tyrannum, quod inter propitium patrem, et immitem dominum. Ille cupit etiam uitam liberis suis impendere: hic nihil aliud spectat quam suum emolumentum, aut animo suo morem gerit, non suorum commodis consulit. Neque tuo sit animo satis, si Rex aut Princeps dicaris: possederunt hos titulos et orbis pestes Phalaris ac Dionysius: sed apud tuum ipsius animum expendito quid sis. Vere siquidem a Seneca dictum est, Tyrannum a Rege distare factis, non nomine.