Latin · ~12 min
1.58 to 1.61
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.58-61
Not analysed yet
[1,55] Id ut compendio dicam, hac nota Principem a Tyranno distinguit in Politicis Aristoteles, quod hic suis studet commodis, ille Reipublicae. Princeps quacumque de re deliberans, illud semper in animo spectat, num expediat uniuersis ciuibus: Tyrannus illud considerat, an sibi conducat. Princeps etiam suum agens negotium, tamen potissimum suorum spectat utilitatem. Contra Tyrannus si quando bene meretur de ciuibus, tamen hoc ipsum ad priuatam suam refert utilitatem. Qui suos eatenus curant, quatenus expedit propriis commoditatibus, ii non alio loco ciues suos habent, quam uulgus hominum equos et asinos. Nam hos quoque curant illi, sed omnem curationem suis, non illorum usibus metiuntur. Caeterum qui rapacitate deglubunt populum, aut crudelitate laniant, aut ob ambitionem suam periculis omnibus obiiciunt, ii peiore loco ciues habent liberos, quam uulgus empta iumenta, aut lanistae sua mancipia. [1,56] Curabit igitur qui Principem instituit, nominum etiam ipsorum odium instillare futuro Principi, tyrannidis ac dominii: frequenter exsecrans humano generi detestata uocabula, Phalaridis, Mezentii, Dionysii Syracusani, Neronis, Caligulae, Domitii, qui Deus ac Dominus dici uoluerit. [1,57] Contra si qua sunt exempla bonorum Principum, qui uehementer absint ab imagine Tyranni, ea cura fauore et laude crebro studeat proponere. Deinde utriusque uelut imaginem quamdam depingat, et quoad poterit, oculis animoque repraesentet, Regis ac Tyranni: ut ad illam magis inflammetur, ab bac uehementius abhorreat. [1,58] Deliniet igitur coeleste quoddam animal, Numini quam homini similius, omnibus uirtutum numeris absolutum, omnium bono natum, imo datum a Superis subleuandis rebus mortalium, quod omnibus prospiciat, omnibus consulat: cui nihil sit antiquius, nihil dulcius Republica, cui plus quam paternus sit in omneis animus, cui singulorum uita carior sit quam sua: quod nocteis ac dies nihil aliud agat nitaturque, quam ut optime sit omnibus: apud quem praemia parata sint bonis omnibus, malis uenia, si modo sese ad frugem meliorem referant: quod adeo gratis cupiat de ciuibus suis bene mereri, ut si necesse sit, non dubitet suo periculo illorum incolumitati consulere: quod patriae commodum, suum ducat esse lucrum: quod semper uigilet, quo caeteris liceat altum dormire: quod sibi nullum relinquat otium, quo patriae liceat in otio uitam agere: quod se iugibus curis discruciet, quo ciuibus suppetat tranquillitas: a cuius unius uirtute publica pendeat felicitas: et hanc admoneat esse ueri Principis imaginem. Ex aduerso subiiciat oculis, immanem quamdam ac tetram belluam e dracone, lupo, leone, uipera, urso, similibusque conflatam portentis, undique sexcentis armatam oculis, undique dentatam, undique metuendam, aduncis unguibus, uentre insatiabili, humanis saginatam uisceribus, humano sanguine temulentam, quae peruigil omnium fortunis uitaeque immineat, infensam omnibus, sed praecipue bonis, fatale quoddam totius orbis malum, quam exsecrentur et oderint uniuersi, qui bene uelint Reipublicae: quae nec ferri possit ob immanitatem, nec tolli sine magna urbis ruina, ob praesidiis et opibus armatam malitiam. Et hanc esse Tyranni imaginem, aut si quid hac quoque fingi possit odiosius. Huiusmodi portentum erat Claudius, huiusmodi Caligula: huiusmodi Poetarum quoque fabulae fingunt Busyridem, Pentheum ac Midam, quorum nomina iam in publicum generis humani odium abiere.