Latin · ~13 min
1.90 to 1.92
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.90-92
Not analysed yet
[1,84] Ne te fugiat, quidquid in Euangelicis aut Apostolicis litteris de tolerandis dominis, de parendo Praefectis, de honorandis Regibus, de pendendo tributo dictum est, id ad Ethnicos Principes esse referendum, quod ea tempestate nondum essent Principes ulli Christiani. Tolerari iubet impios magistratus, ne quid perturbetur ordo ciuitatis, modo suo fungantur officio, modo ne imperent impia. Honorem exigit Ethnicus Princeps, Paulus honorem iubet dependi: uectigal exigit, uult solui uectigal: tributum exigit, iubet dari tributum. Nihilo enim deterior fit his rebus homo Christianus, et illi suum quoddam habent ius, neque sunt per occasionem irritandi. At quid de Christianis addit? Vos, inquit, inter uos nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. Alioqui num ideo Christus debebat Caesari tributum, quia legitur soluisse didrachmum? [1,85] Idem in Euangelio cum insidiose rogaretur, num gens ut tum putabatur, Deo dicata, censum deberet Caesari: nomisma iubet exhiberi, exhibitum non agnoscit, et uelut ignarus, cuius sit imago et inscriptio sciscitatur; cum responsum esset, Caesaris esse, malitiose tentantibus ambigue respondit, Date Caesari quae sunt Caesaris, quae Dei sunt Deo: simul eludens insidiosam quaestionem, et per occasionem ad Dei pietatem inuitans, cui debemus omnia. Perinde quasi dixisset: Caesari, quem ignoro, quid debeatis, uos uideritis. Illud potius spectate, quid debeatis Deo, cuius negotium ago, non Caesaris. [1,86] Ne uero inter haec cuiquam obrepat huiusmodi cogitatio; Quid igitur Principi suum ius adimis, et plus tribuis Ethnico quam Christiano ? Imo Principi Christiano suum ius uindico. Ius est Ethnico Principi, suos metu premere, ad seruiles operas adigere, exigere possessionibus, expilare bonis, denique martyres facere, ius est Ethnici Principis. Num idem uis esse Christiano? Aut ius illius imminutum uidebitur, si minus haec illi liceant? Non perit suum ius ei qui Christiane gerit imperium, sed aliter possidet, et quidem multo tum praeclarius, tum tutius. Id ita esse, his argumentas colligas licebit. Primum tua non sunt quos seruitio premis, consensus enim Principem facit. Verum ii demum uere tua sunt, qui sponte ac uolentes tibi parent. Deinde cum metu adactos possides, ne dimidiatos quidem possides, corporum potiris, animi abs te sunt alieni. Caeterum cum Christiana caritas conciliat populum ac Principem, ibi tua sunt omma, quoties res postulat. Non enim postulat bonus Princeps, nisi cum utilitas patriae flagitat. Rursus ubi dominium est, non beneuolentia, quantumuis multum exigatur, certe minus habet Princeps, quam cum nihil non habet. Nemo plus impetrat, quam qui nihil imperat, sed promeretur. Ad haec honos qui Tyranno exhibetur, ne honos quidem est, sed aut adulatio aut simulatio: nec obsequium, sed seruitus: nec splendor est uerus, quem ostentat, sed fastus: nec potentia, sed uis quae cuncta ueris nominibus possidet, qui Christianum agit Principem. Nemini plus defertur honoris, quam qui non exigit honorem: nulli libentius obsequuntur homines, quam qui non requirit obsequium: in neminem libentius effundunt suas opes, quam in eum cui commissas sciunt ad publicam utilitatem cum foenore redituras. Est mutuum inter Principem ac populum commercium. Tibi populus censum debet, debet obsequium, debet honorem. Esto, sed tu uicissim populo debes bonum ac uigilantem Principem. Cum exigis uectigal a tuis ueluti debitum, fac prius excutias temet ipsum, num illis officii tui uectigal persolueris. Aristoteles negat, dominii rationem esse sitam in possidendo, sed magis in hoc, ut utare seruis. Atqui multo minus Principatus positus est in titulis et imaginibus, in exigendo censu, sed in consulendo.