Latin · ~23 min
1.93 to 1.95
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.93-95
Not analysed yet
[1,87] Cum Respublica corpus quoddam sit ex uariis membris compactum, in quorum numero sit et Princeps ipse, licet eximium, ea moderatione conueniet uti, ut omnibus bene sit, non ut attenuatis caeteris unum aut alterum uegetum ac saginatum euadat. Quod si Princeps Reipublicae malis gaudet et alitur, neque pars est Reipublicae neque Princeps, sed praedo. [1,88] Prodidit Aristoteles seruum uiuam esse domini portionem, si modo is uerus sit dominus. Est autem et amicitia parti cum toto, et utilitas utrique ex altero. Id si uerum est inter herum et mancipium de lapide (ut aiunt) emptum, quanto magis inter plebem Christianam et Principem Christianum? Princeps qui nihil aliud cogitat, nihil aliud agit, nisi ut quam plurimum pecuniarum a ciuibus extorqueat, ut nummorum uim quantam potest maximam irretiat legibus, ut quam plurimo uendat magistratus et officia, quaeso, utrum is Princeps dicendus est, an negociator, an, ut uerius dicam, praedo? [1,89] Croesus cum uideret, urbe capta, Cyri milites magno tumultu discursantes, rogabat, quidnam facerent. Cui respondenti, facere eos, quod uictor exercitus solet, diripere bona ciuium: quid, inquit, audio? An non haec iam tua sunt, qui me uicisti? Cur igitur isti tua populantur? Hac uoce monitus Cyrus, militem a direptione coercuit. Eamdem oportebit semper obuersari Principis animo; Haec quae extorquentur, mea sunt; Hi qui spoliantur et atteruntur, mei sunt, quidquid in hos pecco, in me ipsum pecco. Fac ita geras imperium, ut facile gesti queas reddere rationem: quam si nemo exacturus est, hoc magis etiam a temet ipso debes exigere. Futurum est enim, idque breui, ut is abs te rationem exige, apud quem nihil tibi profuerit Principem fuisse, nisi quod tanto rigidiorem habiturus es iudicem, quanto grandior potestas tibi fuerit commissa. Ut unus sis totius orbis Monarcha, hunc exactorem nec fallere poteris, nec effugere, nec terrere, nec corrumpere. Postea quam te semel Reipublicae dedicasti, iam non est tibi liberum tuo more uiuere: personam quam suscepisti, sustineas, ac tuaris oportet. Nullus ad Olympicum certamen accedit, nisi prius secum expenderit, quid eius certaminis lex postulet. Neque queritur sibi molestum esse solem, aut puluerem, aut sudorem, aut si quid est aliud huius generis: quandoquidem haec omnia cum ipsa ludi ratione coniuncta sunt. Ita qui suscipit imperium, prius suo cum animo debet expendere, quas res Principes officium exigat. Consulendum alienis commodis, propria negligenda. Vigilandum, ut aliis dormire liceat. Laborandum, ut aliis liceat otiari. Summa praestanda morum integritas, cum in aliis mediocris innocentia satisfaciat. Priuatis affectibus omnibus exuendus est animus: et publicum gerenti negotium, nihil nisi de publico cogitandum. Benefaciendum etiam ingratis, etiam non intelligentibus, etiam inuitis. Haec si non placent, cur ad imperii munus accedis? aut cur forte traditum non cedis alteri? Quod si non licet, certe in huiusmodi quempiam reiice functionem, cuiusmodi te ipsum praestare oportebat. Apud Graecos sapientissime dixit sapiens quidam, quae praeclara sunt eadem esse difficilia. Proinde meminisse oportet, praestare bonum Principem, rem quidem esse omnium multo pulcerrimam, sed eamdem omnium longe difficillimam. Neque quidquam te moueat, si temporibus his quosdam uideris Principes ita uiuentes, ut difficilius sit agere mediocrem patremfamilias, quam eiusmodi Principem: nec omnino temere dictum uideatur ueteri prouerbio, aut Regem, aut fatuum nasci oportuit. Cum igitur caeteri mortales artem quam profiteri parent, prius adhibito studio discant, quanto maiori cura Principem oportet administrandi rationem praediscere? Ac caeterae quidem artes quatuor rebus potissimum constant, natura, praeceptis, exemplis, et usu. In Principe lene ac mansuetum ingenium requirit Plato. Nam actes et concitatos, ut ad disciplinas quidem idoneos fatetur, ita ad Remplublicam administrandam accommodos negat. Sunt naturae uitia, quae institutione curaque corrigi queant. At possit obtingere ingenium uel adeo stupidum, uel ita ferox ac uiolentum, ut in hoc formando frustra quis sumserit operam. Neronis natura corruptior erat, quam ut sanctissimus ille praeceptor Seneca potuerit efficere, quo minus pestilentissimus euaderet Princeps. Praecepta statim, ut diximus, instillanda sunt, eaque digna uero Principe, et certa: et ob hanc causam Plato uoluit sero Dialecticen attingi a custodibus, quod haec in utramque partem disserat, et minus firmas reddat de honesto, aut inhonesto opiniones. Exemplum administrandi potissimum ab ipso Deo petendum, et ab Homine Deoque Christo, e cuius dogmatis praecepta quoque sumenda erunt potissimum. Exercitatio, quae postrema pars est, non perinde tuta est in Principe; nihil enim magni sit, si citharas aliquot obterat, qui studet bonus esse citharoedus. At graue fuerit affligi Rempublicam dum Princeps discit administrare Rempublicam. Adsuescat quidem igitur iam inde a puero, sed quo melius iudicet, instructus decretis, assidere consultationibus, interesse iudiciis, adesse creandis magistratibus, audire Regum postulationes, uerum ne quid statuat, nisi multorum iudicio comprobatum, donec aetas et usus rerum certius iudicium pararit. Si uere dixit Homerus, non esse Principis solidam dormire noctem, cui tot hominum millia, cui tantae negotiorum moles commissae sunt, si non sine iudicio talem Aeneam suum fingit Virgilius, unde, quaeso, Principi sit otium, totos fallendi dies, imo perdendi maximam uitae partem alea, choreis, uenatibus, morionibus, et his etiam nugacioribus nugis? Subuertitur Respublica factionibus, bellis affligitur, latrociniorum plena sunt omnia, expilationibus immodicis pl�bes ad famem et laqueum adigitur. Opprimuntur ab iniquis Proceribus tenues: corrupti Magistratus, non quod ius est, sed quod libet faciunt, et inter haec uelut otiosus, tum aleam ludit Princeps? Non libet dormitabundum esse, qui clauo assidet, et in tantis rerum periculis stertit Princeps? Nullum mare tam graues habet tempestates umquam, quam omne regnum assidue. Semper itaque Principi uigilandum est, ne quid erret, qui non nisi plurimorum pernicie delinquit. Magnitudo nauis, aut mercium pretia, aut uectorum numerus, haud facit elatiorem bonum nauclerum, sed attentiorem. Ita bonus Rex, quo pluribus imperat, hoc uigilantior esse debet, non insolentior. Si cogitaris, quantam sustineas prouinciam, numquam deerit quod agas. Si consueris publicis delectari commodis, numquam deerit quo oblectes animum, ut iam bono Principi non uacet ineptis uoluptatibus otii taedium fallere.