Latin · ~12 min
1.96 to 1.97
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.96-97
Not analysed yet
[1,90] Quod a sapientissimis uiris praeceptum est, optimam uitae rationem esse deligendam, non iucundissimam, quod ea quae sunt optima, consuetudo denique soleat iucunda reddere, id Principi cum primis est faciendum. Si pictor ex tabula belle confecta uoluptatem capit, si agricola, si olitor, si faber suis fruitur laboribus, quid Principi debet esse iucundius, quam si contempletur Rempublicam sua opera redditam meliorem ac florentiorem? Ut negari non potest, operosam esse rem, bonum agere Principem, ita multo est operosius, malum agere Principem. Longe minus habent negotii, quae naturam et honesti rationem sequuntur, quam quae fucis et arte constant. Cum apud te recoles, hoc bellum prudenter effugi, bene seditionem illam quam minimo sanguine compescui, illo uiro ad magistratum adscito, probe consului Reipublicae meoque nomini, si uere Princeps es, mirum ni ingentem animo sentis uoluptatem. Atque ea demum uoluptas Christiano digna est Principe; huius materiam ipse tibi quotidie benefactis suppedita, plebeias illas oblectatiunculas uili popello relinque. [1,91] Laudatur ab omnibus Solomon, qui cum integrum esset optare quidquid uellet, protinus accepturus quidquid petisset, non optarit opum uim, non totius orbis imperium, non exitium inimicorum, non insignem famae gloriam, non uoluptates, sed sapientiam: neque quamuis sapientiam, sed eam, qua posset regnum sibi creditum cum laude administrare. E diuerso damnatur ab omnibus Mida, cui nihil auro fuerit antiquius. At cur aliud in historiis, aliud in uita iudicium? Optamus Principi felicitatem, optamus uictoriam, optamus laudem, optamus longaeuitatem, optamus opulentiam. Si uere diligimus Principem, quin illud potius optamus, quod unum optauit Solomon? Et ne stulte uideatur optasse, hoc nomine laudatus est a Deo. Cur nihil minus ad rem pertinere iudicamus, quam id quod solum ad rem pertinet? Imo non desunt qui credant hoc ipsum ad imperii functionem officere, si sapiat Princeps. Languescit, inquiunt, animi uis, et redditur timidior. At ista temeritas est, non audacia: stupor, non animi uigor, ob hoc nihil timere, quod nihil iudices. Ex aliis fontibus petenda est Principis fortitudo. Ad istum modum plurimum audent iuuenes, sed plus etiam furiosi. Salutaris est timiditas, quae dum periculum indicat, docet uitare, quae a turpibus ac perniciosis institutis cohibet. Plurimum perspiciat oportet, qui unus prospicit omnibus: plurimum sapiat necesse est, qui solus consulit uniuersis. Quod Deus in pniuerso, quod sol in mundo, quod oculus in corpore, hoc oportet esse Principem in Republica. Prisci sapientes, quibus mos erat hieroglyphis uti, rerum aenigmatis uiuendi rationem adumbrantes, Regis imaginem ad hunc repraesentabant modum, ut oculum pingerent, addito sceptro, uitae rectitudinem, et animum nullis rationibus ab honesto deflectendum, cum prudentia, uigilantiaque summa coniunctum, significantes. Alii Regium sceptrum ad hunc modum effingebant, in summo erat ciconia, pietatis symbolum, in imo hippopotamus, animal efferum et noxium: illud, uidelicet, innuentes, si quid in Principe saeuiant affectus efferi, quod genus ira, uindictae cupiditas, rapacitas, uiolentia, ut eos motus pietas in patriam uincat prematque. Ad insolentiam fortunae licentia, rerumque successus inuitat, sed plus ualeat amor patriae.