Latin · ~10 min
11.7 to 11.9
Erasmus, Institutio Principis Christiani 11.7-9
Not analysed yet
[11,7] Quaedam artes ob hoc reiectae sunt a legibus, quod nimium affines essent imposturae, et plerumque dolo tractarentur, uelut Astrologia et Alchimistica, quam uocant, etiam si fieri potest, ut aliquis hisce rebus recte utatur. Id longe iustius fiet in bellis, quorum etiam si possit aliquod esse iustum, tamen ut nunc sunt res mortalium, haud scio an ullum eiusmodi reperire liceat, hoc est, cuius auctor non sit ambitio, aut ira, aut ferocitas, aut libido, aut auaritia. Saepenumero fit ut Proceres profusiores quam pro re familiari, data opera, bellum suscitent, quo suorum etiam expilationibus rem augeant domi. Fit aliquoties, ut Principes inter se colludant, et fictis titulis rem gerant, quo magis attenuent populi uires, et publicis malis parteis suas stabiliant. Quapropter bonus et Christianus Princeps omne bellum quantumuis iustum, suspectum habere debet. [11,8] At inculcant non esse ius deserendum. Primum istud ius magna ex parte ad priuatum Principis negotium pertinet, si quid illi accreuit ex affinitate. Ut iniquum sit hoc tam immensis populi malis persequi, et dum nescio quam ditionis accessionem persequeris regnum uniuersum expilare, et in extremum discrimen adducere. Offendit Princeps Principem in re leuicula, eaque priuata, nempe in affinitate aut alia simili, quid hoc ad uniuersum populum? Omnia bonus Princeps publicis metitur commoditatibus, alioqui ne Princeps quidem fuerit. Non idem est ius in homines et in pecudes. Bona pars imperii, consensus est populi, ea res primo Reges peperit. Quod si quod dissidium ortum fuerit inter Principes, cur non potius ad arbitros itur? Sunt tot Episcopi, tot Abbates et eruditi uiri, tot graues Magistratus, quorum sententia rem confici decebat potius, quam tot stragibus, tot expilationibus, tot orbis calamitatibus. [11,9] Primum suspectum esse debet Christiano Principi suum ius, deinde si maxime constet, expendere oportet, an tantis totius orbis malis sit uindicandum. Qui sapiunt, malunt aliquoties rem perdere quam persequi, quod hic perspiciant minus esse dispendii. Mallet (opinor) Caesar concedere de iure suo, quam Monarchiam illam ueterem persequi, et ius illud quod illi deferunt Iureconsultorum litterae. At quid erit tutum (inquiunt) si nemo ius suum persequatur? Persequatur sane, si id expediat Reipublicae, modo ne nimio constet ciuibus ius Principis. At nunc quid usquam tutum est, dum suum quisque ius tam ad uiuum persequitur? Videmus bella ex bellis nasci, bella bellis succedere, nec ullum tumultuandi modum aut finem. Satis igitur constat hisce rationibus nihil agi. Proinde diuersa tentanda remedia. Ne inter amiculos quidem constabit necessitudo, nisi alter alteri nonnumquam concesserit. Maritus saepe quaedam condonat uxori, ne scinde concordiam. Bellum quid gignat nisi bellum? At ciuilitas ciuilitatem inuitat, aequitas aequitatem.