Latin · ~9 min
11.3 to 11.6
Erasmus, Institutio Principis Christiani 11.3-6
Not analysed yet
[11,3] Nimio constabit orbi Principum sapientia, si quam tetra res sit bellum, pergant experimento discere, ut senex aliquando dicat, non credebam bellum esse rem adeo pestilentem. Sed, o Deum immortalem! quam innumeris totius mundi malis istam didicisti sententiam. Intelliget aliquando inutile fuisse, regni propagasse fines: et quod initio lucrum uidebatur, summum fuisse detrimentum, sed interim tot hominum millia uel exstincta sunt, uel afflicta. Haec e libris potius discenda sunt, e commemoratione seniorum, e finitimorum periculis. Tot iam annos ille aut ille Princeps pro tali ditione digladiatur: quanto plus incommodi fuit illic quam commodi? Eiusmodi res instituet bonus Princeps, quae perpetuo placeant. Quae affectu sumuntur, tantisper probantur, donec eo tenemur affectu: at quae iudicio suscipiuntur, et iuueni placuerunt, eadem placebunt et seni. Verum id nusquam magis obseruandum, quam in suscipiendo bello. [11,4] Plato seditionem uocat, non bellum, quoties Graeci cum Graecis belligerarentur: idque si quando incidisset, modestissime iubet geri. Quonam igitur nomme uocandum censemus, quoties Christiani cum Christianis digladiantur, tot uinculis inter sese connexi? Quid cum id ob titulum, nescio quem, ob priuatum odium, ob stultam aut iuuenilem ambitionem et crudelissime geritur, et in multos prorogatur annos? [11,5] Sic Principes quidam imponunt sibi: est omnino bellum aliquod iustum, et mihi causa iusta est suscipiendi. Primum an omnino iustum sit bellum, in medio relinquemus, cui non uidetur sua causa iusta? Et inter tantas rerum humanarum mutationes ac uicissitudines, inter tot pacta foederaque nunc inita, nunc rescissa, cui possit deesse titulus, si qualiscumque titulus satis est ad mouendum bellum? [11,6] At Pontificiae leges non improbant omne bellum. Et Augustinus alicubi probat. Laudat et diuus Bernardus milites quosdam. At Christus ipse, at Petrus, at Paulus ubique diuersa docent. Cur horum auctoritas minus apud nos ualet quam Augustini aut Bernardi? Augustinus uno aut altero in loco bellum non improbauit: at tota Christi Philosophia dedocet bellum. Apostoli nusquam non improbant: atque illi ipsi sancti Doctores, a quibus uolunt uno aut altero loco probatum bellum, quot locis idem improbant ac detestantur? Cur his omnibus dissimulatis captamus quod alat nostra uitia? Postremo si quis rem excutiat dili- gentius, is reperirt a nemine probatum hoc bellorum genus, quo nunc uulgo conflictamur.