Latin · ~8 min
1o.7 to 1o.10
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1o.7-10
Not analysed yet
[10,5] Video ueterum permultos in hoc errore fuisse, et utinam hodie nullos idem habeat error, ut huc omnes conatus suos intenderent, non ut meliorem redderent suam ditionem, sed ut maiorem: quibus illud saepenumero uidemus euenisse, ut dum propagando student imperio, etiam id perderent quod possederant. Non abs re tantopere laudata est illa Theopompi uox, qui negauit sua referre quam ingens relinqueret liberis suis imperium, modo melius ac stabilius. Et Laconicum illud prouerbium dignum mihi uidetur, quod omnium Principum insignibus adscribatur: g-Spartan g-elaches, g-tautehn g-kosmei, hoc est, Spartam sortitus es, hanc orna. [10,6] Hoc sibi penitus persuasum habeat bonus Princeps, nihil a se geri posse magnificentius, quam si quidquid est hoc regni, quod sors dederit, florentius reddat, ac modis omnibus ornatius. Laudatus est a doctissimis uiris Epaminondae Ducis animus, cui cum per inuidiam magistratus esset delegatus, humilis ac uulgo contemtus, ita gessit, ut deinceps inter honestissimos habitus a maximis uiris ambiretur, negans magistratum dignitatem adferre uiro, sed uirum magistratui. [10,7] Id consequetur, si, quemadmodum ex parte demonstrauimus, eas res curet maxime, per quas Respublica stabilitur et illustratur: eas rursus excludat, et arceat, quae Reipublicae statum reddunt deteriorem. Adiuuatur enim maxime boni Principis exemplo, sapientia, uigilantia: magistratuum et officiorum integritate, Sacerdotum sanctimonia, ludimagistrorum delectu, aequis legibus, et ad uirtutem conducentibus studiis. In his igitur augendis et confirmandis sit omnis boni Principis cura. Laeditur autem diuersis, quae facilius excludentur a Republica, si stirpes ipsas ac fontes conabimur tollere primum, unde haec nasci deprehendimus. In huiusmodi rebus sollicitum et ingeniosum esse, Christiani Principis est Philosophia. In haec salubriter conspirare, in haec sua simul conferre consilia, id demum Christianis dignum Principibus. [10,8] Quemadmodum corpora coelestia, si uel paululum tumultuentur, aut recto cursu diuarient, non sine graui humanarum pernicie id faciunt, id quod palam uidemus in defectibus solis ac lunae. Ita summi Principes, si quid aberrent ab honesto, aut si quid ambitione, ira, stultitiaue peccent, id protinus ingenti totius orbis malo faciunt. Nec enim ulla umquam eclipsis sic afflixit hominum genus, ut Iulii Pontificis, et Lodouici Galliarum Regis dissidium, quod nuper et uidimus et fleuimus.