Latin · ~8 min
2.4
Erasmus, Institutio Principis Christiani 2.4
Not analysed yet
[2,4] Atque utinam saltem apud Christianos minus uerum esset illud Carneadis apophthegma, qui negauit quidquam recte disci a Regum filiis, praeter artem equitandi, quod caeteris in rebus omnibus omnes obsecundent et assententur: at unus equus quoniam haud intelligit, patricius insideat an plebeius, diues an pauper, Princeps an priuatus, tergo excutit, quicumque parum scite insederit. At nunc saepenumero uidemus fieri, ut non nutrices solum ac sodales Ministrique, Principum liberis adulentur: uerum et ipse praeceptor moderatorque pueritiae, suum agat negotium, non huc spectans ut Principem dimittat meliorem, sed ut ipse discedat locupletior. Ad gratiam non raro loquuntur et ii qui de rebus sacris concionantur, aucupantes Principis et aulicorum fauorem: aut si quid reprehendunt, ita mordent, ut tum maxime adulentur. Non haec loquor, quod istos probandos existimem, qui seditiosis clamoribus de- bacchantur in uitam Priricipum, sed quod ab his citra contumeliam, boni Principis exemplar proponi cupiam, nec probari per assentationem in Christiano Principe, quae in Ethnicis damnarunt Ethnici: neque libere monent magistratus, neque satis amice consulunt consiliarii. Nam Proceres, quoniam fere studiis inter se dissentiunt, certatim omnes Principis fauorem ambiunt, sed quo premant aduersarium, uel ne quam ansam nocendi ministrent inimico. Adulantur Sacrifici, assentantur Medici. Nam ab Oratoribus aliunde missis, meras audire laudes, iam ubique solenne est. Supererat una sacra anchora, quae et ipsa saepenumero fallit: nimirum ii quos uulgus Confessores Regios uocat: ii si integri forent ac prudentes, certe in illo altissimo secreto possent amanter ac libere monere Principem. Verum plerumque fit, ut, dum suis quisque commodis studet, publicae utilitatis rationem negligat. Ac minus quidem laedunt Poetae Rhetoresque, quorum nemini iam ignotum est institutum, Principum laudes non ex ipsorum meritis, sed ex suo metiri ingenio. Longe pestilentius est Magorum ac Diuinorum genus, qui Regibus longaeuitatem, uictorias, triumphos, uoluptates et imperia pollicentur. Rursum aliis subitam mortem, cladem, molestiam, exsilium minantur, abusi ad id spe metuque, duobus praecipuis humanae uitae Tyrannis. Ad hunc ordinem pertinent Prognostae, qui ex astris futura praesagiunt, quorum an ulla sit ars, non est huius loci discutere. Certe ut nunc uulgo utuntur, non mediocrem pestem adfert rebus humanis.