Latin · ~10 min
2.13 to 2.15
Erasmus, Institutio Principis Christiani 2.13-15
Not analysed yet
[2,13]Ac prudenter quidem Demetrius Phalereus ad euoluendos libros inuitat, quod saepenumero, quae non ausint admonere Principis amici, ex his cognoscat. Verum ad hoc prius antidoto praemuniendus est ad hunc modum. Hic quem legis, Ethnicus est, tu qui legis Christianus. Hic cum multa praeclare dicat, tamen exemplar boni Principis parum recte adumbrauit: caue ne quidquid usquam offenderis, id protinus tibi putes imitandum, sed omnia ad Christi regulam exigito. [2,14]Ac primum quidem delectus habendus in auctoribus. Plurimum enim refert, quos libros primum legat et imbibat puer. Inficiunt animos colloquia mala; at non minus lectio mala. Abeunt enim in mores et in affectus mutae illae litterae, praesertim si nactae sint ingenium ad morbum ali- quem procliue: ueluti puer natura ferox ac uiolentus, haud magno negotio commouebitur ad tyrannidem, si non praemonitus antidoto, Achillem, aut Alexandrum Magnum, aut Xersem, aut Iulium legerit. At hodie permultos uidemus, Arcturis, Lanslotis, et aliis id genus fabulis delectari, non solum tyrannicis, uerum etiam prorsus ineruditis, stultis et anilibus, ut consultius sit in Comoediis, aut Poetarum fabulis horas collocare, quam eiusmodi deliramentis. [2,15] Quod si quis meo uelit uti consilio, statim a tradita loquendi ratione, proponet Prouerbia Solomonis, Ecclesiasticum, et librum Sapientiae, non ut puer ab ostentatore interprete quatuor illis Theologorum sensibus torqueatur, sed ut paucis accommode commonstret, si quid ad boni Principis officium pertinet. Cum primis autem inserendus est amor et auctoris et operis. Regno destinatus es, hic regnandi docet artem. Regis es filius, Rex futurus, audies Regem omnium sapientissimum, quid doceat filium suum, quem ad regni successionem praeparat. Mox Euangelia. Et hic magni referet, quibus modis ad amorem auctoris et operis inflammetur animus pueri. Non parum etiam situm erit in dexteritate et commoditate interpretantis, ut breuiter, ut dilucide, ut plausibiliter etiam ac uiuide doceat, non omnia, sed quae potissimum ad Principis munus attinent, quaeque ad perniciosissimas uulgarium Principum opiniones ex animo reuellendas faciunt. Tertio loco Plutarchi Apophthegmata, deinde Moralia: nihil enim his sanctius potest inueniri, cuius et uitas proponi malim, quam cuiusquam alterius. Plutarcho proximum locum facile tribuerim Senecae, qui scriptis suis mire exstimulat et inflammat ad honesti studium, lectoris animum a sordidis curis in sublime subuehit, peculiariter ubique dedocens Tyrannidem. Ex Politicis Aristotelis, ex Officiis Ciceronis permulta decerpere licebit, non indigna cognitu. Sed sanctius hisce de rebus locutus est Plato, mea quidem sententia, et hunc ex parte secutus Cicero in libris de Legibus: nam de Republica interciderunt.