Latin · ~9 min
2.8 to 2.12
Erasmus, Institutio Principis Christiani 2.8-12
Not analysed yet
[2,8] Quod si uitari non potest, quo minus haec audiat nonnumquam Princeps uel inuitus, tamen haud oportet dissimulare, quibus magis delectetur. Alexander Seuerus usque adeo fertur inuisos habuisse adulatores omnes, ut si quis salutasset abiectius, aut adulantius inflexisset caput, protinus cum conuicio submoueret hominem: quod si dignitas aut magistratus quempiam a conuicio uindicasset, hunc uultus austeritate castigabat. [2,9] Praemonendus est igitur puer, ut hos titulos quos audire cogitur, in suum sibi uertat commodum. Audit, Pater Patriae: cogitet nullum umquam titulum Principibus additum, quam Patris Patriae, qui magis proprie quadraret in bonum Principem. Id igitur sibi agendum, ut hoc titulo dignus appareat. Ita si cogitat, admonitio fuerit: sin secus, adulatio. [2,10] Inuictus dicitur, cogitet quam sit absurdum Inuictum dici, quem uincit iracundia, qui quotidie seruit libidini, quem captiuum quo lubet ducit agitque ambitio. Eum demum uere inuictum esse, qui nulli cedit affectui, nec ulla rerum specie ab honesto potest deflecti. [2,11]Cum Serenissimus appellatur, succurrat Principis esse officium, omnia tranquillare, omnia componere. Quod si quis per ambitionem aut iram, seditionibus ac bellorum tempestatibus perturbat ac miscet uniuersa, hune titulus Serenissimi non ornat, sed uitium illi suum exprobrat. Cum dicetur Inclytus, cogitet nullum esse uerum decus, nisi quod a uirtute recteque factis proficiscitur. Quod si quem conspurcat libido, contaminat auaritia, foedat ambitio, quid aliud est Inclyti cognomen quam admonitio, si quis erret imprudens: conuicium, si prudens peccet? [2,12] Cum audiet regionum titulos, non statim cristas erigat, ueluti tantarum rerum dominus: sed sic cogitet, quam multis bonum Principem debeo. Si Celsitudines, Maiestates, Diuinitates ingeret aliquis, meminerit haec non competere, nisi in eum qui ad Dei exemplum administre imperium, coelesti quadam animi magnitudine. Cum audiet solennes panegyricos, ne protinus credat, aut faueat suis laudibus, sed si talis nondum est, qualis praedicatur, admoneri se cogitet, detque operam ut ils laudibus aliquando respondeat. Si talis iam est, adniti debet, ut se ipso melior euadat. Quin ipsas etiam leges oportebit habere suspectas. Assentantur et haec nonnumquam Principi, nimirum, uel collectae uel conditae ab his qui Regibus aut Imperatoribus erant addicti. Cum negant Principem teneri legibus, eum semet illi submittunt, eum ius in omnia tribuunt, caueat ne statim putet sibi licere quidquid animo collibuit. Bono Principi tuto permitti possunt omnia, mediocri non omnia, malo nihil.