Latin · ~8 min
2.5 to 2.7
Erasmus, Institutio Principis Christiani 2.5-7
Not analysed yet
[2,5] Sed est omnium pestilentissimum adulatorum genus, qui specie libertatis assentantur, ac miro quodam artificio dum repugnant, impellunt, dura obiurgant, laudant. Hos mire depinxit Plutarchus in libello cui titulum fecit, Quomodo dignosci possit amicus ab adulatore. Sunt autem duae aetates quae potissimum expositae sunt adulationi, pueritia ob rerum inscitiam, et senectus ob animi imbecillitatem. In quauis autem aetate stultitia, quae semper philautiam comitem ducit. At recte monuit Plato, periculosissimum esse adulandi genus, cura quis ipse sibi palpo est, et ob id sese facile praebet aliis idem agentibus, quod ipse iam sua sponte agebat. [2,6] Est tacita quaedam adulatio et in picturis, statuis ac titulis. Sic Alexandro Magno adulatus est Apelles, pingens eum fulmen manu torquentem. Et Octauius Apollinis effigie pingi gaudebat. Eodem pertinent immanes Colossi, quos olim Imperatoribus erigebant, supra modum humanae magnitudinis. Fortassis hoc alicui leuiculum uidebitur, sed est nonnihil et in hoc momenti, ut Principem eo cultu habituque repraesentent artifices, qui sapiente grauique Principe maxime dignus sit. Et praestat aliquid agentem effingere, quod ad Rempublicam attineat, quam otiosum uelut Alexandrum in cognoscendis causis alteram aurem manu opposita claudentem. Aut Darium malum Punicum tenentem, aut Scipionem sponsam iuueni intactam restituentem, auro quod offerebatur reiecto. Huiusmodi salutaribus picturis decet ornari Principem aulas, non iis quae lasciuiam, fastum aut tyrannidem doceant. [2,7] Iam in titulis haud equidem negarim Principi suum honorem esse tribuendum, malim tamen eiusmodi, qui nonnihil admoneant Principem officii sui, hoc est, malim Integerrimum, Incorruptissimum, Sapientissimum, Clementissimum, Beneficentissimum, Cordatissimum, Vigilantissimum, Moderatissimum, Patriae studiosissimum uocari, quam Inclytum, Inuictissimum, Triumphatorem, semper Augustum, ut ne commemorem interim Celsitudines, Sacras Maiestates, Diuinitates, et his etiam adulantiores titulos. Probo morem quo nunc Romanum Pontificem Sanctissimi titulo honorant. Dum enim haec audit assidue, commonefit quid ab illo praestari oporteat, et quid in illo sit pulcerrimum, non si ditissimus sit, aut latissime imperet, sed si sanctimonia praecellat.