Latin · ~8 min
3.11 to 3.13
Erasmus, Institutio Principis Christiani 3.11-13
Not analysed yet
[3,11] Sic agat domi, ut nullius interuentu deprehendi possit. Et foris haud decet usquam Principem conspici, nisi semper aliquid agitantem, quod ad publicam faciat utilitatem. Ex oratione certius quam ex amictu Principis animus cognoscitur. Spargitur in uulgus quidquid ab ore Principis fuerit exceptum. Proinde summam oportet esse curam, ut ea quae loquitur uirtutem sapiant, et mentem bono Principe dignam prae se ferant. [3,12] Nec praetereundum est Aristotelis hac in re consilium, ut Princeps qui uolet odium suorum effugere, ac beneuolentiam alere, quae sunt odiosa, deleget aliis, quae plausibilia, per se faciat. Hoc pacto magna pars inuidiae defluet in eos, per quos res administratur, praesertim si fuerint et alias inuisi populo. Rursus in beneficiis solida gratia ad unum Principem pertinebit. Addam et illud, conduplicari beneficii gratiam, si cito, si alacriter, si ultro detur, et si uerbis amicis commendetur. Quod si quid negandum erit, id blande placideque fieri conueniet. Si quid puniendum, minuendum nonnihil de praescripta legibus poena, et ita sumendum supplicium, ut appareat Principem huc inuitum descendisse. [3,13] Neque satis est, si Princeps suos unius mores integros et incorruptos praestet Reipublicae. Non minus adnitendum, ut quoad licet, uniuersam suam familiam, proceres, amicos, ministros, magistros sui similes habeat: hi membra sunt Principis, et horum sceleribus conflatum odium in ipsum redundat Principem. At istud difficillimum est, inquiet aliquis. Facilius fuerit, si curet optimos in suam familiam allegere: deinde si fecerit, ut hi intelligant ea maxime placere Principi, quae maxime sint in rem populi: alioqui fit saepenumero, ut negligente aut etiam conniuente ad ea Principe, sceleratissimi homines sub praetextu Principis, tyrannidem exerceant in plebem: et dum uidentur illius agere negotium, pessime consulunt eius nomini. Alioqui tolerabilior est Reipublicae status, ubi Princeps ipse malus est, quam ubi Principis amici mali. Unum Tyrannum utcumque ferimus. Quandoquidem unius auaritiam facile populus explet: unius libidini, non magno negotio fit satis: unius saeuitiam satiare licet, at tot Tyrannos explere grauissimum est.