Latin · ~9 min
3.14 to 3.15
Erasmus, Institutio Principis Christiani 3.14-15
Not analysed yet
[3,14] Omnis nouatio quoad fieri poterit, fugienda Principi. Nam etiam si quid in melius commutetur, tamen ipsa nouitas offendit. Nec umquam sine tumultu commutatus est uel Reipublicae status, uel publica ciuitatis consuetudo, uel leges olim receptae. Proinde si quid erit eiusmodi ut ferri possit, non erit innouandum, sed aut tolerare conueniet, aut commode ad meliorem usum deflectere. Rursum si quid erit eius generis, ut tolerandum non sit, id erit corrigendum, sed arte ac paullatim. [3,15] Permagni refert, quem scopum sibi proponat is qui gerit Principatum; nam si parum recte destinarit, tota aberret uia necessum est. Summum igitur boni Principis decretum esse debet, ut non solum tueatur praesentem Reipublicae felicitatem, uerum etiam florentiorem reddat quam acceperit. Caeterum cum tria sint bonorum genera, ut Peripateticorum more loquamur, uidelicet, animi, corporis, et externa, cauendum erit ne horum ratio praepostere habeatur, ut ciuitatis felicitatem externis illis bonis potissimum metiatur. Nam haec quidem non oportet alio pacto comparare, nisi quatenus ad animi corporisque bona pertinent: hoc est, ita demum existimet ciues suos esse felicissimos, non si ditissimos habeat, aut optima corporis ualetudine, sed si iustissimos ac temperatissimos, si quam minime cupidos, si quam minime feroces aut factiosos, si quam maxime concordes. Cauendum et illud, ne pulcerrimarum rerum falsis uocabulis decipiatur, quo quidem e fonte quidquid est malorum in orbe, fere scatet ac proficiscitur. Neque enim uera felicitas est, cum populus otio luxuque diffluit: neque uera libertas, ubi cuique quod libuit, licet. Nec seruitus est, ad legum honestarum praescriptum uiuere, neque tranquilla Respublica cum ad omnem Principis nutum obsecundat populus, sed cum bonis paretur legibus, et Principi bene consulenti iuxta legum dictamen. Nec aequalitas est, idem omnium praemium, idem ius, idem honos: imo haec est nonnumquam summa inaequalitas. Illud in primis admonendus est Princeps gubernaculis admouendus, praecipuam Reipublicae spem sitam esse in recta educatione puerorum, id quod prudenter docuit Xenophon in Institutione Cyri. Nam rudis aetas ad quamuis disciplinam sequax est. Proinde cum primis habenda cura de ludis publicis ac priuatis, de uirginum institutione, ut statim sub optimis et incorruptissimis praeceptoribus, simul et Christum imbibant, et honestas litteras reique publicae salutares. Hac ratione fiet, ut non sit opus multis legibus, aut suppliciis, nimirum, ciuibus suapte sponte, quod rectum est, sequentibus.