Latin · ~9 min
3.7 to 3.10
Erasmus, Institutio Principis Christiani 3.7-10
Not analysed yet
[3,7] Nihil aeque multitudinis animum alienat a Principe, quam si foris agere gaudeat, quod negligi uideatur ab eo, cui praecipue uellet esse curae. Tum quod exigitur, quoniam alibi consumitur, perire sibi putat, nec Principi dari uectigal interpretatur, sed alienis praedam obiici. Proinde neque patriae quidquam molestius aut perniciosius, neque Principi periculosius quam longinquae peregrinationes, praesertim si diutinae sint. Nam ea res omnium opinione, et Philippum nobis ademit, et non minus afflixit ditionem illius, quam bellum tot iam annos cum Gelriis gestum. [3,8] Ut inter apes Rex medio agmine cingitur, nec usquam prouolat, ut cor in meditullio corporis, ita conuenit Principem semper obuersari inter suos. [3,9] Duae potissimum res sunt, ut in Politicis tradit Aristoteles, quae subuertunt imperia, odium et contemtus. Odio opponitur beneuolentia, contemtui auctoritas. Itaque Principis partes erunt diligenter obseruare, quibus haec parentur, illa uitentur. Odium conflatur saeuitia, uiolentia, contumeliis, morositate, difficultate, rapacitate. Et facilius concitatur odium, quam excitatum placetur. Modis omnibus igitur cauendum bono Principi, ne qua occasione a caritate suorum excidat. Crede mihi, magno satellitio nudatur, qui fauore populi destituitur. Contra beneuolentia multitudinis conciliatur his moribus, ut dicam in genere, qui plurimum absint a Tyrannide: clementia, comitate, aequitate, ciuilitate, benignitate. Benignitas exstimulat ad officium, praesertim si conspexerint iis esse praemium apud Principem, qui de Republica bene mereantur. Clementia, male sibi conscios inuitat ad meliorem frugem, dum ueniae spem ostendit iis qui superioris uitae errata nouis benefactis studeant pensare, grata interim et integerrimis contemplatione naturae humanae. Ciuilitas ubique aut amorem gignit, aut certe lenit odium, uerum ea in magno Principe longe gratissima multitudini. [3,10] Contemtus potissimum contrahitur studio uoluptatum, libidinis, uinolentiae, comessationum, aleae, morionum, scurrarum, tum autem stultitia socordiaque. Et his diuersis rebus paratur auctoritas, nimirum, prudentia, integritate, temperantia, sobrietate et uigilantia. His igitur rebus sese commendet Princeps, qui uere cupiat auctoritate pollere apud suos. At ridicule quidam ita se magni habendos credunt apud suos, si strepitu, cultu luxuque sese quam maxime ostentent. Quis enim magnum putat Principem auro aut gemmis ornatum, cui norunt omnes tantum esse quantum uult? Et interim quid aliud ostentat quam calamitatem suorum ciuium, suo dispendio hunc alentium luxum? Denique quid aliud docet hac ratione suos, nisi seminarium scelerum omnium? Sic colatur, sic uiuat bonus Princeps, ut ex huius uita caeteri proceres ac ciues, frugalitatis ac sobrietatis exemplum capere possint.