Latin · ~5 min
3.16 to 3.18
Erasmus, Institutio Principis Christiani 3.16-18
Not analysed yet
[3,16] Tantam uim habet educatio, ut Plato scripserit, hominem recte institutum, in diuinum quoddam animal euadere, contra, perperam educatum, in immanissimam quamdam degenerare belluam. Nihil autem magis refert Principis, quam ut ciues suos habeat quam optimos. [3,17] Danda erit igitur opera, ut protinus adsuescant optimis, propterea quod quaeuis musica suauissima est adsuefactis. Et nihil est difficilius, quam reuellere hominem ab his quae longo iam usu in naturam abierunt. Nihil autem horum fuerit admodum difficile, si Princeps ipse quae sunt optima sequetur. Tyrannidem sapit, imo sycophanticum est, ita tractare plebem; ut immanem aliquam belluam tractare solent bestiarii, quibus id in primis studio est, ut obseruent, quibus rebus deliniatur, aut irritetur, deinde utcumque commodum uidetur commouent, aut demulcent, ut grauiter dictum est a Platone. Nam istud est abuti plebis affectibus, non illi consulere. Quod si populus erit intractabilis, et suo ipsius bono repugnans, tum aut obsecundandum erit ad tempus, et paullatim ad tuum institutum inducendus, uel arte quapiam, uel fuco salutari. Quemadmodum uinum cum bibitur, primum paret, donec sensim illapsum uenis totum hominem in suum ius rapiat. [3,18] Et si nonnumquam negotiorum procellae, et opiniones publicae, Principem nonnihil reuocant ab instituto, cogiturque seruire tempori, tamen haud desinet, quoad potest reniti, et quod hac non successit, alia conari uia.