Latin · ~10 min
6.13 to 6.16
Erasmus, Institutio Principis Christiani 6.13-16
Not analysed yet
[6,13] Bona facinorum pars hinc potissimum nascitur, quod ubique plurimi fiant diuitiae, contemta sit paupertas. Dabit igitur Princeps operam, ut sui ciues uirtute ac morbus aestimentur, non censu. Idque primum in se ipso ac suis exhibeat. Quod si conspexerint Principem ostentare diuitias, et apud illum ut quisque ditissimus est, ita plurimi fieri, ad magistratus, ad honores, ad officia nummis patere uiam, istis nimirum rebus incitantur animi multitudinis ad opes per fas nefasque parandas. [6,14] Et ut magis in genere loquamur, pleraque Rerumpublicarum omnium sentina, ex otio nascitur, quod diuersis rationibus affectant omnes, cui qui semel assueti sunt, si desit quo alant illud, ad malas artes confugiunt. Hoc igitur aget Principis uigilantia, ut quantum potest minimam habeat inter suos turbam otiosorum, et aut ad opus adigat, aut expellat e ciuitate. Plato mendicos omnes procul e sua Republica pellendos putat. Quod si qui senio morboue fracti, suos non habent a quibus aluntur, iis, gerontotrophiis, et nosuntotrophiis publicis consulendum erit. Qui ualet et paruo contentus est, non eget mendicitate. [6,15] Sacrificulos qui ad quaestum sacra quaedam circumferebant oppidatim, quo religionis praetextu sectarentur otium ac luxum, Massilienses in ciuitatem suam non recipiebant. Et fortassis expediat Reipublicae Monasteriorum esse modum. Est enim et hoc otii genus quoddam, praesertim quorum uita parum probata fuerit, et otiosam ignauamque transigant uitam. Quod de Monasteriis dico, idem de Collegiis sentiendum. [6,16] Ad hoc genus pertinent, redemptores, institores, foeneratores, proxenetae, lenones, custodes uillarum, ac uiuariorum, grex ministrorum, ac stipatorum, qui apud nonnullos tantum ambitionis aluntur gratia. His cum non suppetit, quod luxus otii comes efflagitat, ad malas artes degenerant. Est et militiae negotiosum otii genus, sed multo pestilentissimum, ex quo semel omnium bonarum rerum exitium, et omnium malarum rerum colluuies proficiscitur. Haec igitur flagitiorum seminaria si Princeps arcebit e suo regno, multo minus erit, quod legibus puniat. Habendus igitur honos utilibus artificiis, nec iners otium nobilitatis titulo donandum, ut obiter et hoc indicem. Non quo bene natis suum honorem detraham, si respondeant maiorum imaginibus, et iis rebus praecellant, quae primum nobilitatem pepererunt. Alioqui si tales hodie plerosque uidemus, molles otio, uoluptatibus effoeminati, omnium bonarum artium imperiti, tantum belli comessatores, strenui aleatores, ne quid dicam obscoenius, quid est, obsecro, cur hoc hominum genus calceariis aut agricolis praeferatur? Nam olim patriciis otium datum est a sordidioribus opificiis non ad nugandum, sed discendas eas disciplinas, quae ad Rempublicam administrandam faciunt.