Latin · ~9 min
6.9 to 6.12
Erasmus, Institutio Principis Christiani 6.9-12
Not analysed yet
[6,9] Quamquam auteur egregii ciuis est uel nullo proposito praemio, quod optimum est, sequi, tamen expedit huiusmodi illectamentis, rudium adhuc ciuium animos ad honesti studium inflammare. Qui generoso sunt animo, honore magis capiuntur: qui sordidiore, lucro quoque ducuntur. Omnibus igitur hisce rationibus lex sollicitabit, honore et ignominia, lucro ac damno. Porro qui prorsus seruili sunt ingenio, uel potius belluino, hi uinculis ac flagris domandi sunt. [6,10] Ad huiusmodi honoris et ignominiae sensum iam inde a pueritia adsuescant ciues, ut intelligant non opibus aut stemmatis deberi praemium, sed recte factis. In summa, huc modis omnibus spectet Principis uigilantia, non ut tantum puniantur admissa, sed illo multo magis respiciat et incumbat, hoc in primis agat, ut caueat, ne quid admittatur supplicio dignum. Ut enim melior Medicus qui morbum excludit et arcet, quam qui pharmacis expellat acceptum: Ita non paulo praestabilius est efficere, ne facinora patrentur, quam si perpetrata puniantur. Id autem fiet, si causas ex quibus animaduerterit potissimum nasci flagitia, uel recidat si queat, uel certe premat et attenuet. Primum igitur ex uitiosis de rebus opinionibus, ut dictum est, uelut e corruptis fontibus maxima pars facinorum scatet. Id igitur in primis agendum, ut ciues habeas optimis institutos rationibus: deinde magistratus non solum sapientes, uerum etiam incorruptos. [6,11] Ac recte monet Plato, nihil non tentandum, et omnem, quod aiunt, mouendum esse lapidem, priusquam ad ultimum ueniatur supplicium. Agendum argumentis, ne quis peccare uelit, deinde deterrendi metu Numinis malefactorum uindicis, praeterea minis supplicii. Quibus si nihil proficitur, ad supplicia ueniendum, sed leuiora, quae medeantur malo, non quae tollant hominem. Quod si nihil horum procedit, tum denique ceu membrum deploratum et immedicabile, ab inuito legibus resecandum, ne pars sincera trahatur in uitium. [6,12] Quemadmodum fidus ac doctus medicus non adhibet sectionem aut ustionem, si malagmate, aut potione tolli malum possit, nec umquam ad illa descendit nisi morbo coactus. Ita Princeps omnia tentabit remedia, priusquam ad capitale supplicium ueniat, cogitans Rempublicam unum esse corpus: at nemo membrum amputat, si diuersa uia possit sanitati restitui. Ut probus medicus in apparandis remediis haud alio spectat quam ut quam minimo aegrotantis periculo morbus pellatur: ita bonus Princeps in condendis legibus, non alio respiciet quam ad publicam utilitatem, utque populi malis quam minimo medeatur incommodo.