Latin · ~9 min
6.17 to 6.21
Erasmus, Institutio Principis Christiani 6.17-21
Not analysed yet
[6,17] Ne sit igitur turpe si ciues opulenti aut patricii suos liberos artem doceant sedentariam. Primum dum eius studio detinentur adolescentuli, coercebuntur a multis flagitiis: deinde si nihil erit opus arte, ea neminem onerat. Sin (ut est instabilis rerum humanarum fortuna) deerit, tum artem non modo quaeuis terra, sicut habet prouerbium, sed quaeuis etiam alit fortuna. [6,18] Veteres illi quoniam intelligebant plurimum malorum nasci ex luxu et profusione, sumtuariis legibus occurrerunt, creatis in hoc Censoribus, qui immodica impendia, in conuiuiis, in uestitu, aut in aedificiis cohiberent. Id si cui durum uidetur, non licere cuique suis rebus pro sua uti et abuti libidine, cogitet multo durius esse ciuium mores per lucum eo delabi, ut capitis supplicio sit opus: et humanius esse, cogi ad frugalitatem, quam uitiis ferri in perniciem. Nihil inutilius quam ex admissis ciuium, lucrum redire ad magistratus. Nam qui dabit operam, ut quam minimum exsistat malorum, cui expedit quam plurimos esse nocentes? [6,19] Et par est, et apud priscos fieri consueuit, ut multatitia pecunia potissimum ad eum rediret, qui laesus esset, nonnulla portio ad aerarium publicum, in uehementer odiosis nonnihil etiam ad delatorem. Verum hoc odii, non priuato cuiusquam affectu, sed Reipublicae commodo aut incommodo metiendum. [6,20] Illud in uniuersum spectent leges, ne cui flat iniuria, nec pauperi, nec diuiti, nec nobili, nec obscuro, nec seruo, nec libero, neque magistratui, nec priuato. Verum in hanc partem magis propendeant, ut imbecillioribus subueniatur, quod humiliorum fortuna magis exposita sit iniuriis. Quod igitur in fortunae praesidiis diminutum est, id legum exaequet humanitas. Proinde acrius puniant uiolatum pauperem quam offensum diuitem, corruptum magistratum quam perfidum plebeium, facinorosum patricium quam obscurum. [6,21] Cum, iuxta Platonem, duplex sit poenae genus, in altero uidendum est, ne supplicium acerbius sit quam pro re commissa, ideoque non erit temere ad ultimum supplicium ueniendum: neque facinoris ratio nostris erit aestimanda cupiditatibus, sed aequo atque honesto. Cur enim passim simplex furtum capite punitur, et adulterium pene impunitum est, idque contra ueterum omnium leges, nisi quod apud omnes nimium in pretio est pecunia, et huius iacturam non ex re, sed ex suo metiuntur animo? Cur autem hodie minus saeuiatur in adulteros, in quos olim uehementer saeuiebant leges, non est huius loci, rationem reddere.