Latin · ~9 min
6.22 to 6.26
Erasmus, Institutio Principis Christiani 6.22-26
Not analysed yet
[6,22] Ad alterum genus, quod ille uocat exempli, perquam raro ueniendum erit, nec tam agendum, ut immanitate poenae deterreantur caeteri, quam nouitate. Nihil est enim tam horrendum, quod non contemnatur adsuetudine: nec aliud inutilius, quam ciues suppliciis adsuescere. [6,23] Ut in morbis non sunt tentanda noua remedia, si ueteribus succurri malo possit: ita non sunt condendae nouae leges, si ueteres ministrent aliquid, quo malis Reipublicae medearis. [6,24] Leges inutiles si sine magno malo non queant abrogari, paulatim sunt antiquandae, aut certe corrigendae. Nam ut periculosum est temere nouare leges, ita necesse est ut curationem pro corporum ratione, sic leges ad praesentem Reipublicae statum accommodare: quaedam salubriter instituta, salubrius abrogantur. [6,25] Multae leges recte quidam sunt institutae, sed eas officiorum prauitas ad pessimos usus detorsit. Nihil autem perniciosius bona lege, ad malas res deflexa. Ab his igitur tollendis aut emendandis, non oportet Principem fisci factura deterreri: Nec enim compendium est, quod sit cum honesti dispendio coniunctum, maxime cum sint eius generis, ut plausibilis etiam sit earum abrogatio. Neque uero sibi blandiatur, si leges huiusmodi compluribus in locis inualuerunt, ac diutina iam consuetudine inueteratae sunt. Nec enim hominum numero constat honesti natura, et hoc diligentius est tollendum, quo magis inueterauit malum. Et ut unam atque alteram exempli gratia commemorem, receptum est nonnullis in locis, ut peregre mortui bona occupet Praefectus aliquis Regis nomine: id cum salubriter sit institutum, nempe, ne hospitis res sibi uindicent, ad quos iure non pertinent, et tantisper sint in manibus Praefecti, donec exstent haeredes certi: nunc iniquissime huc detortum est, ut siue exstet haeres, siue non exstet, hospitis bona ad fiscum pertineant. [6,26] Recte quondam institutum, ut quod apud furem deprehensum repertum esset rerum, id Princeps aut huius nomine Magistratus occuparet, nimirum, ob id, ne si passim eas uindicandi ius esset, per fraudem ad alienos dominos aberrent, uerum simul atque constaret cuius essent, tum illi restituerentur. At nunc quidam, quidquid apud furem compererint, id non minus suum esse ducunt, ac si ex paterna haereditate obuenisset. Quod et ipsi satis intelligunt impudenter iniquum esse, sed honesti ratio, lucri ratione uincitur.