Latin · ~8 min
6.28 to 6.29
Erasmus, Institutio Principis Christiani 6.28-29
Not analysed yet
[6,28] Ut Principe, sic lege nihil oportet esse communius aut aequius: alioqui fit, ut quod egregie Graecus ille sapiens dixit; Nihil aliud sint leges quam casses aranearum, quos maiores aues facile perrumpunt, muscis dumtaxat irretitis. [6,29] Quemadmodum Princeps, ita et lex semper esse debet propensior ad ignoscendum quam ad puniendum, siue quod per se benignius, siue quod magis respondet ad mores Dei, cuius ira lentissime ad uindictam procedit: siue quod non recte elapsus, ad poenam repeti potest, iniuste damnato succurri non potest. Is etiam si non periit, quis tamen alterius aestimabit dolorem? Legimus olim huiusmodi fuisse non Principes, sed Tyrannos, a quorum factis oportet Christianum Principem, quam longissime abesse, qui scelera commissa, suis priuatis incommodis aestimarent, ut iis leue furtum esset, si quis pauperculum bonis nudatum, una cum uxore et liberis ad laqueum aut mendicitatem adigat grauissimum uero et multis dignum crucibus, si quis Principalem fiscum, aut rapacem Quaestorem uel nummulo fraudasset. Item maiestatem laesam clamitarent, si quis de pessimo quoque Principe mutiret, aut de pestilente Magistratu paullo liberius loqueretur, cum Adrianus Imperator Ethnicus, alioqui nec inter bonos habendus Principes, laesae maiestatis crimen numquam admiserit: et ne crudelissimus quidem Nero delationes huiusmodi admodum affectarit. Et alius quidam, neglectis in totum huiusmodi criminibus, dixerit, In ciuitate libera, linguas item liberas esse oportet. Nullis igitur commissis facilius ac libentius ignoscet bonus Princeps, quam quae ad priuatam suam iniuriam pertinent. Nam cui facilius est eiusmodi contemnere quam Principi? At huic ulcisci quam facile est, tam est inuidiosum et indecorum. Cum enim ultio pusilli et humilis animi sit argumentum, nihil minus competit in Principem, quem oportet animo esse excelso magnoque. Non satis est Principem ab omni crimine abesse, ni criminis etiam suspicione specieque uacauerit. Quamobrem non solum perpendet quid mereatur is qui deliquit in Principem, sed quid alii iudicaturi sint de Principe, et suae dignitatis respectu nonnumquam ignoscet immerenti, et suae consulens famae, ueniam dabit uenia indignis.