Latin · ~13 min
6.30
Erasmus, Institutio Principis Christiani 6.30
Not analysed yet
[6,30] Neque statim illud occlamet aliquis, hac ratione parum consuli Principum maiestati, quam sacrosanctam et inuiolatam esse, e Republica potissimum est. Imo non alia uia rectius consulitur illius magnitudini, si populus intelligat eum tam uigilantem, ut nihil eum fallat: tam sapientem, ut intelligat quibus in rebus sita sit uera Principis maiestas: tam clementem, ut nihil suarum iniuriarum ulturus sit, nisi cogeret utilitatis publicae ratio. Caesaris Augusti maiestatem, et clariorem et tutiorem reddidit Cinnae donata uenia, cum tot suppliciis nihil profecisset. Is demum Principis maiestatem laedit, quisquis id imminuit, quo uere magnus est: at animi bonis magnus est, et populi rebus sua sapientia florentibus magnus est. Haec qui deterit, maiestatis est accusandus. Plurimum enim aberrant, nec prorsus intelligunt ueram Principis maiestatem, qui sic eam putant augeri, si quam minimum ualeant leges et publica libertas, quasi duae quaedam res sint, Princeps et Respublica. Quod si facienda est collatio inter ea quae natura coniunxit, ne componat se Rex cum quolibet suorum, sed cum uniuerso Reipublicae corpore: Ita uidebit quanto pluris sit illa, tot egregios uiros ac foeminas complectens, quam unicum Principis caput. Respublica, etiam si Princeps desit, tamen erit Respublica. Floruerunt enim etiam amplissima imperia, nullo Principe, uelut in Democratia Romanorum et Atheniensium: at Princeps esse nullo modo potest sine Republica, denique Respublica Principem complectitur, non contra. Quid est enim quod Principem tantum facit, nisi consensus obsequentium? At qui suis bonis, hoc est, uirtutibus, magnus est, is etiam adempto imperio magnus erit. Proinde palam est istos peruersissime iudicare, qui Principis dignitatem his rebus metiuntur, quae Principis amplitudine sunt indignae. Proditorem uocant (nam id uocabulum odiosissimum esse uolunt) qui Principem ad ea deflectentem, quae nec ipsi decora sunt aut tuta, nec patriae conducibilia, liberis consiliis ad meliora reuocat. At qui illum plebeiis opinionibus corrumpit, qui in uoluptates sordidas, qui in comessationes, in aleam, et alia id genus dedecora praecipitat, num is dignitati Principis consulit? Fidem uocant, quoties per assentationem stulto Principi mos geritur: proditionem, si quis turpibus coeptis obsistat. Imo nemo minus amicus est Principi, quam qui turpiter assentando dementat et abducit a recto, qui bellis inuoluit, qui persuadet expilationes populi, qui tyrannidis artem docet, qui illum bonis omnibus facit inuisum: haec est uera proditio, et non uno supplicio digna. Plato uult g-nomophulakas, hoc est, eos qui seruandis legibus praefecti sunt, incorruptissimos esse. Et bonus Princeps in nullos debet seuerius animaduertere, quam in eos qui corrupte leges administrant, quamquam ipse Princeps g-nomophulakohn primus est. Expedit igitur ut leges sint quam paucissimae, deinde quam aequissimae et ad publicam utilitatem conducibiles, praeterea populo quam maxime notae, unde ueteres eas in tabulis et albo descriptas publicitus exhibebant, quo cunctis essent conspicuae. Foedum est enim quosdam legibus cassium uti uice, nimirum, hoc agentes, ut quam plurimos irretiant, non consulentes Reipublicae, sed ueluti praedam captantes. Postremo ut uerbis apertis minimeque perplexis descriptae, ut ne magnopere sit opus quaestuosissimo isto hominum genere, qui se Iureconsultos uocant, et Aduocatos: quae sane professio quondam Optimatibus uiris fuit peculiaris, et dignitatis habebat plurimum, lucri quam minimum, nunc et hanc corrupit quaestus, nihil non uitians. Plato negat ullum hostem exsistere posse pestilentiorem patriae, quam eum qui leges arbitrio subiiciat hominis, quae sub optimo Principe ualent plurimum.