Latin · ~7 min
7.1 to 7.4
Erasmus, Institutio Principis Christiani 7.1-4
Not analysed yet
[7,1] Princeps quam integritatem in se praestat, eamdem debet, aut certe proximam a suis officiariis exigere. Neque satis esse ducat, mandasse magistratus, sed plurimum refert, quomodo mandet, deinde uigilandum, ut incorrupte mandatis fungantur. Prudenter et grauiter admonet Aristoteles, frustra condi bonas leges, nisi sint quorum opera bene conditae seruentur, imo fit alioqui nonnumquam, ut optime conditae leges, uitio magistratuum in summam Reipublicae perniciem uertantur. [7,2] Quamquam magistratus non censu, non imaginibus, nec annis est eligendus, sed potius sapientia et integritate, tamen magis conuenit, ut natu grandes ad huiusmodi munia adhibeantur, unde Reipublicae pendet incolumitas, non tantum quod senibus et plus adest ex usu rerum prudentiae, et affectus sunt moderatiores, uerum etiam quod apud populum nonnihil auctoritatis illis conciliat senectus. Proinde Plato uetat, ne legum custodes adhibeantur minores annis quinquaginta, ne maiores septuaginta. Sacerdotem non uult esse minorem annis sexaginta: nam ut est aetatis maturitas quaedam, ita est aetatis processus, cui missio, muniumque omnium relaxatio debeatur. [7,3] Quemadmodum chorus res est elegans, si quidem ordine constet et harmonia, contra, ridiculum spectaculum, si gesticulationes una cum uocibus confundantur: Ita praeclara quaedam res est ciuitas aut regnum, si suus cuique detur locus, si suo quisque fungatur officio, hoc est, si Princeps quod se dignum est agat, si magistratus suas obeant partes, si plebes item bonis legibus et integris magistratibus obtemperet. At ubi suum negotium agit Princeps, et magistratus nihil aliud quam compilant populum, ubi plebes non obtemperat honestis legibus, sed Principi ac magistratibus, utcumque res tulerit, adulatur, ibi turpissima quaedam rerum confusio sit, oportet. [7,4] Primum ac summum Principis studium oportet esse, ut quam optime mereatur de Republica: at non alia re melius potest mereri, quam si curet ut magistratus et officia uiris integerrimis ac publici commodi studiosissimis committantur.