Latin · ~7 min
7.5 to 7.10
Erasmus, Institutio Principis Christiani 7.5-10
Not analysed yet
[7,5] Princeps quid aliud est quam Medicus Reipublicae? At Medico non satis est, si ministros habeat peritos, nisi sit ipse peritissimus ac uigilantissimus: Ita Principi non sufficit, sit Magistratus habeat probos, nisi sit ipse probissimus, per quem illi et deliguntur et emendantur. [7,6] Ut animi partes non omnes perinde ualent, sed quaedam imperant, aliae parent, et tamen corpus tantum paret: Ita Principem summam Reipublicae partem plurimum sapere, et ab omnibus crassis affectibus alienissimum esse oportet. Ad hunc proxime accedent magistratus, qui partim parent, partira imperant: parent Principi, imperant plebi. [7,7] Ergo praecipue Reipublicae felicitas in hoc sita est, ut pure creentur magistratus, et pure mandentur officia. Deinde sit actio male gesti muneris, quemadmodum antiquis erat actio repetundarum. Postremo statuatur in hos seuerissima animaduersio, si conuicti fuerint. [7,8] Pure creabuntur Magistratus, si Princeps eos adsciscat, non qui plurimo emant, non qui improbissime ambiant, non qui cognatione coniunctiores, non qui ad illius mores aut affectus cupiditatesque maxime sint accomodi, sed qui moribus sint integerrimis, et ad functionem mandati muneris aptissimi. [7,9] Caeterum ubi Princeps unum hoc agit, ut quam plurimo uendat officia, quid tandem ab iis exspectet, nisi ut itidem reuendant, et quomodocumque damnum suum sarciant, et cauponentur in administrando, quemadmodum negociatione sunt consecuti. Nec hoc ideo minus perniciosum Reipublicae uideri oportet, quia consuetudine pessima apud plerasque nationes receptum est, cura Ethnicis etiam fuerit improbatum, et Caesareae leges iubeant eos, qui iudiciis praesunt, Principali salario esse inuitandos, ne qua sit illis ansa faciendi quaestus. [7,10] Olim grauissimum crimen erat corrupti iudicii: at qua fronte puniet Princeps iudicem, qui muneribus corruptus pronunciauit, aut pronunciare noluit, cura ipse iudicandi murais aere uendiderit, et hanc corruptelam prior suum docuerit iudicem? Hoc praestet Princeps erga magistratus, quod illos praestare uult erga plebem.