Latin · ~1 min
7.11
Erasmus, Institutio Principis Christiani 7.11
Not analysed yet
[7,11] Prudenter admonet in Politicis Aristoteles, super omnia cauendum esse, ne ex magistratibus lucra proueniant iis, qui ea gerunt: alioqui geminum incommodum hinc sequi. Nam primum hac ratione fieri, ut auarissimus quisque et corruptissimus ambiat, imo occupet et inuadat magistratum, et populus duplici discrucietur molestia, tum quod ab honoribus excluditur; tum quod lucro priuatur.