Latin · ~7 min
1.1003 to 1.1020
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1003-1020
Not analysed yet
[108,1003] Potare, amare, constuprare uirgines tu ludum et pueriles nugas iudicas, legere poetam pro capitali flagitio ducis. [108,1004] Tibi licebit ethnica flagitia designare, mihi non licebit ethnicas literas perdiscere? [108,1005] Dissimulauit homo bilem, dicens huiusmodi cauillatiunculis lautum prandium non esse corrumpendum; post spacium pomeridianum duxit me tanquam officiosus in bibliothecam publicam; ubi cum me uideret homo Ciceronianis quibusdam dialogis, qui mihi forte in manus inciderant, attentius incumbere, tandem irritatior Gratianum, quem unum legerat, mihi obiicit: Iam, inquit, te confutabo planissime. [108,1006] Commonstrat distinctionem tricesimamoctauam, in qua de liberalibus disciplinis nescio quae quaestio tractatur, at ita tractatur, ut pariter omnia in dubium uocentur. [108,1007] Quod quam sit absurdum, quis non uideat? [108,1008] Iubeo pronunciet, uix legebat, tantum aberat, ut recte intelligeret. [108,1009] Episcopus gentilium libros non legat, haereticorum autem" perlegat "pro necessitate ac tempore". [108,1010] Rogabam hominem, quid sibi uellet "pro necessitate ac tempore". [108,1011] Ait si forte contra haereticum aut disputandum esset aut scribendum. [108,1012] Et quid, inquam, si idem contra ethnicum usu ueniat? [108,1013] Quid si nec theologorum libros intelligere queas? [108,1014] Non iam uides oriri necessitatem? [108,1015] Non placebat ratio, iussi pergeret legere. [108,1016] Nonne uidetur in uanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur, qui physicus perscrutator oculos trans coelum leuat et caetera quae sequuntur. [108,1017] Item illud: "Sicera inebriantur, qui abutuntur scientia seculari et dialecticorum tendiculis". [108,1018] Hic ego: Et non uides, inquam, abutuntur dictum, non autem habent, ut intelligas sapientiae secularis plane usum quendam esse neque uetitum, neque ociosum. [108,1019] Post multa congesta ita suo more doctissime colligit Gratianus, ex quibus omnibus concluditur, "quod non est ab ecclesiasticis secularium literarum quaerenda peritia". [108,1020] Iam perinde ac si debellatum esset, ira coepit ineptus se ad triumphum praeparare, uix exoraui ut paucis me auscultaret.