Latin · ~9 min
1.1021 to 1.1032
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1021-1032
Not analysed yet
[109,1021] Et non intelligis, inquam, hanc ipsam collectionem contra te uehementer facere. [109,1022] Primum non mirandum fuisset, si homo secularium literarum ignarus eas condemnasset, praesertim in hac parte, ubi uestigandi gratia data opera aduersus illas pugnat. [109,1023] Nec tamen ausus est concludere interdictam esse ecclesiasticis ethnicam literaturam, uerum non esse quaerendam; frustra enim ibi quaeras, ubi minime sit, sed extra iocum, quaerendam id est exigendam. [109,1024] Non hoc igitur in quaestionem uocatur, sit ne ecclesiasticis concessa eruditio secularis, sed an sit exigenda, non an habere, sed an carere liceat. [109,1025] Adiecit "ecclesiasticis", ne quid dubites hanc a scholasticis prorsus exigendam. [109,1026] Vobis ignoscitur si careatis, nos si careamus, damnamur. [109,1027] Vides igitur, quod tua ista conclusiuncula pro nobis faciat, sed mane paulisper etiam nunc accusationem audiuimus, defensionem audiamus, nondum satis pernosti Gratianicam eloquentiam, de unaquaque re non in utramuis, sed in utranque partem disputat, et quidem pari copia parique facundia, quod idem olim Gorgiam et Carneadem fecisse legimus. [109,1028] Nunc huius palinodiam audi. [109,1029] Iussi paginam euolui, consequuntur enim illa, sed econtra legitur, quod "Moses et Daniel omni scientia Aegyptiorum et Chaldaeorum eruditi fuerunt" et post pauca turbat acumen legentium et deficere cogit, qui eos a legendis secularibus libris omnibus modis existimat prohibendos, in quibus si qua inuenta sunt utilia, quasi sua sumere licet, "alioqui Moses et Daniel sapientia Aegyptiorum et Chaldaeorum non paterentur erudiri" et alia quae sequuntur. [109,1030] Rursum paulo inferius ex Ambrosio : "Si quis artem nouerit grammaticam uel dialecticam, ut recte loquendi rationem habeat et inter falsa et uera diiudicet, non improbamus". [109,1031] Mox ex eodem : "Qui de uino et mensa regis nolunt comedere, ne polluantur, utique si scientiam Babyloniorum scirent esse peccatum, nunquam acquiescerent discere, quod non licebat. [110,1032] Et iterum aliquanto inferius ex synodo Eugenii pontificis : "De quibusdam locis ad nos refertur neque magistros, neque curam inueniri pro studio literarum, idcirco ab uniuersis episcopis subiectis plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurreret, omnino cura et diligentia habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia literarum liberaliumque artium doginata doceant, quia in his diuina maxime manifestantur atque declarantur mandata".