Latin · ~8 min
1.988 to 1.1002
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.988-1002
Not analysed yet
[107,988] Nuper igitur cum e schola Parisiorum in patriam reuersus essem, incidit mihi cum quodam concertatio homine capitaliter nostris studiis infenso, alioquin humano, comi nec ineleganti, bello, lepido, festiuo et quod his uirtutibus conuenit, amatore strenuo, potore inuicto, commessatore assiduo, aleatore fortissimo multisque id genus uirtutibus exornato. [107,989] Accreuerat mihi cum hoc Sardanapalo iam inde a puero coniunctior familiaritas, cui quidem adhuc tribuo, ut nomini parcam congerronis uetusti. [107,990] Consueuit mihi comicorum militum more sua iactare facinora, quot eadem in urbe haberet amicas, quoties et quibus artibus ad alienas uxores penetrasset, quot riuales superasset, quoties una nocte marem praestare potuisset, quae barathra bibendo quanta cum gloria uicisset. [107,991] Haec erant hominis studia, in his operam, curam, uoluptatem, ocium et negocium, in his felicitatem reponebat. [107,992] Huiusmodi nugis cum iam biduum mihi aures calfecisset, incidit inter prandendum, ut nescio quid amoenius e poetarum fabulis proferrem. [107,993] Ibi homo sui repente oblitus, nouam quandam religionem coepit assumere, execrari uero me, quod ethnicos illos et impudicos autores legerem, iam et serio hortari ut resipiscerem, ut illis relictis ecclesiasticos euoluerem. [107,994] Miratus sum subitam hominis metamorphosim ex Epicureo mihi factum Zenonem. [107,995] Rogabam quid ita censeret et nunquid ipse eosdem legisset; abominatus est perquam religiose. [108,996] Nunquam, inquit, in uita nec attigi istos, nec attigero, sic mihi superi sint propicii. [108,997] Istud, inquam, uel citra iusiurandum facile tibi creditur. [108,998] Sed quid tu illos tantopere fugis? [108,999] Nam si pudici sunt, non habent cur uitentur; sin impudici, quid ita fugitas eos, qui eadem scribunt, quae tu facis? [108,1000] Cur non amplecteris potius tuarum uirtutum praecones? ibi tuarum morum imaginera expressam agnosces. [108,1001] Eho Sardanapale, non te pudet tandem cum istis factis mihi frontem istam ostendere? [108,1002] An me uero tuam iubes religionem imitari, qui grauius flagitium putas ethnicum librum attingere, quam uxorem non tuam permolere?