Latin · ~8 min
1.1197 to 1.1215
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.1197-1215
Not analysed yet
[122,1197] Rusticus est Ioannes? [122,1198] Et unde illa uox sublimis : "In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum". [122,1199] An rusticus est Petrus? [122,1200] Illius certe epistolae etsi "imperitae sermone, non tamen scientia". [122,1201] Iacobus rusticus fuit? [122,1202] Falso igitur huic illa tribuitur epistola, quae uidetur non modo sapientis, uerumetiam diserti. [123,1203] Sed fingamus rusticos fuisse apostolos. [123,1204] Ita ne nihil in apostolorum moribus imitatione dignum isti uidere potuerunt, praeter unam rusticitatem? [123,1205] Non enim me iam contineo, quin id quod sentio, proferam; ira risus mihi ingens oboritur, quoties horum qui nobis apostolicam impolitiem obiiciunt, perditissima uita in mentem uenit. [123,1206] Quis enim ferat Aesopum sibi de frugalitate praecipientem? [123,1207] Sardanapalum de seueritate disputantem? [123,1208] Quod si stomachus paulo mordacius erumpet, existimate me non in homines, sed in rem maledicere, quanquam autore Plauto, quod "dignis male dicitur, bene dicitur". [123,1209] Qui nobis apostolorum rusticitatem obgannire non desinunt, si uirtutes tenerent apostolicas, ferri utcunque poterant, at nunc pudet me quorundam corruptissimam uitam cogitatione contueri. [123,1210] Qui cum ecclesiasticis sacris sint initiati, ecclesiasticis stipibus alantur, adde senes, cani, rugosi, quidam etiam cucullati, cum Sardanapalo ipso certamen sumpsisse uidentur. [123,1211] Me hominem adolescentem, prophanum ciuilibus addictum negociis et literas ipsas prophanas profitentem in ius uocant, nephandi criminis reum agunt, quod antiquos philosophos, quod priscas historias, quod poetarum et oratorum scripta libenter lectitem. [123,1212] Ipsi cum iussi sint in lege domini, in sanctis literis die noctuque uersari, ab omni se prorsus studio cohibent, religioso quodam metu, opinor, adducti ne si libros tractare coeperint, in ethnicum aliquem autorem imprudentes incidant. [123,1213] At ita demum apostolos se imitari credunt, si usqueadeo sint literarum ignari, ut ne ipsas quidem preces, quas cotidie remurmurant, intelligere possint. [123,1214] Dic mihi stultissime imitator, sic nobis apostolos refers? [123,1215] Ais rusticos et imperitos fuisse apostolos?