Latin · ~7 min
1.34 to 1.42
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.34-42
Not analysed yet
[37,34] Satis diu nos ipsos ignorauimus pene pro beluis habiti iis, qui sibi nihil non tribuunt. [37,35] Bene uale. [37,36] Louanii. [38,37] ANTIBARBARORUM LIBER PRIMUS AUTORE D- ERASMO ROTERODAMO. [38,38] Cum adolescens, pestilentiae quae tum apud nostrates inclementissime saeuiebat defugiendae studio, in rusculum quoddam Brabanticum me contulissem tum salubre tum amoenum, quod is locus non solum tuendae saluti uerumetiam studiorum secessibus uel maxime uideretur idoneus, hoc nomine uel Platonis Academia potior, quod ocio par, salubritate uinceret, cum illam pestilenti coelo fuisse legamus, hic praeter salubris aurae commendationem habebat et silentii plurimum, amoenitatis etiam quantum philosopho satis esset fortassis et Musis, quae lympidis fontibus ac ripis smaragdinis et opacis nemorum umbris delectari feruntur; -hic latitantem ac suauiter rusticantem praeter spem inuisit Hermannus Guilhelmus, tum aequalium meorum unus longe mihi charissimus, quicum mihi a teneris (ut aiunt) unguiculis singularis quaedam charitas saneque iucunda studiorum societas sic cum ipsa prope aetate accreuerat, ac penitus iis uinculis ea fide ea beneuolentia conglutinarat, ut nec Oresti Piladem nec Pirithoo Theseum nec Patroclo Achillem nec Damoni Pithiam nec Eurialo Nisum coniunctiorem fuisse crediderim. [39,39] Adeo copulat arctius animos hominum puerilium studiorum communio quam ulla cognationis aut affinitatis propinquitas. [39,40] Ex huius igitur aduentu, uel hoc etiam gratiore, quod esset inexpectatus, cum incredibilem cepissem uoluptatem, ne hoc tanto bono solus adeo fruerer inuidus, communi amico Iacobo Batto, qui proximae ciuitatis Berganae tum erat publicus a secretis, confestim renunciandum curo, homini, deum immortalem, quo candore, qua morum suauitate, qua doctrina, quam felici facundia. [40,41] Is iampridem partim mea praedicatione, qua de ueteri sodali lubens apud recentem uti solebam, partim ipsius literis accensus, incredibili quodam uidendi Guilhelmi desiderio flagrabat. [40,42] Neminem enim adhuc mortalium uidi qui sic admiraretur, sic ueneraretur, sic adamaret eruditos, praesertim in his literis, quas non absque causa bonas appellant.