Latin · ~8 min
1.237 to 1.244
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.237-244
Not analysed yet
[62,237] Ad quem iocum cum arrisissent caeteri, Battus quoque iam hilarior: Age, inquit, rideor Hercules, et uobis Pyrgopolinices quispiam uideor; tamen qualisqualis sum, quod potui sum conatus; quod si, Guilhelme, huic animo tua lingua eruditioque fuisset adiuncta, melius fortasse cum literis ageretur. [62,238] Tum consul: Age inquit, Hercules, quid si tibi pro rebus fortiter gestis triumphum decernamus et quidem speciosiorem, quam unquam uel Paulo Aemilio uel Pompeio contigerit. [63,239] Cras niueis equis uectus urbem laureatus ingredieris, plaudentibus utrinque uniuersis bonarum literarum studiosis; barbari duces tua uirtute domiti reuinctis (ut digni sunt) post tergum manibus triumphalem currum antecedent, uictori populo supplices manus ostendent. [63,240] Miles uictor a tergo imperatoris laudes cantabit, praeda circunferetur, trophaea figentur Phoebo, nouemque sororibus opima spolia dicabuntur. [63,241] Quid quaeris? deum te facimus, ut iam non alter sis Hercules, iuxta prouerbium, sed prorsus ipse sis Hercules; quid unquam simile promeruit ille? uerum ea lege, si hoc prius feceris, quod uictores facere consueuerunt, ut uerum abs te terra marique gestarum et totius certaminis huius rationem nobis luculenta oratione exponas, quod etiam ut triumphum tantum contemnas, recusare tamen nequaquam debes uel nostra causa, qui tantopere id flagitamus, uel literarum amore, quibus scio tibi nihil esse antiquius, uel denique Reipublicae causa, in quam tu nuper receptus sollicitudinem illi et pietatis officium debere coepisti. [63,242] Nam quod tu me modo insimulabas, quid me posse censes unum inter tot hominum capita longe aliter sentientium? [63,243] An me uis (quod dici solet) aduersum stimulum calces? praesertim cum nec mihi ipsi satisdum sit haec confirmata sententia, ita nonnunquam istorum disputationibus labefactor, ut partes uestras uix satis tutari queam. [63,244] Et quod nunc quidem serio dicendum sit, Batte, si uera sunt quae mihi de tuis endoxis, adoxis, amphidoxis soles disputare, non minimam profecto turpitudinis partem causa uestra uidetur obtinere, non apud uulgus modo, uerumetiam apud literis aequiores.