Latin · ~7 min
1.245 to 1.254
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.245-254
Not analysed yet
[63,245] Nam sunt uestri autores, ne mentiar, primum ethnici, quod tamen utcunque poterat defendi, deinde cognitu perquam difficiles, quod ipsum non paucis odium parit, postremo quod est grauissimum, lasciui, imo etiam obscoeni. [63,246] Nunc accipe rem, Christianos autores eiicitis, inducitis ethnicos, notos expellitis, infertis ignotos, ueteres extruditis, producitis nouos, faciles tollitis, obscuros nobis obiicitis; denique, quod est caput, castos interdicitis, lasciuos iuuenibus proponitis. [63,247] Quid oris tum esse mihi credis, quoties consulem me rogant mei ciues, num ideo ludus sit in urbe publicus, ut iuuenes meretricios perdiscant amores, perinde quasi parum ipsi sint ad haec studia suopte ingenio procliues, ut assuescant technas fabre consuere, ut ueteratorie parentibus imponere, ut nihil pudere, mentiri, suum ponere uultum, alienum sumere, haec enim ex uestris comoediis discunt et domum memoriter referunt. [64,248] Quam tu grauiter haec ferire parentum aures arbitrare? [64,249] Utrum in lupanar, inquiunt, liberos nostros mittimus, an in ludum literarium? [64,250] Nam tres illas literas, quas senex Plautinus se didicisse gloriatur, domi facile discimus. [64,251] Praeterea si qui paulo sunt eruditiores, ii mihi pontificum decreta et theologorum sententias memoriter decantant, tum quidem tergiuersari soleo, sed plane ut uictus, non ut insidiator. [64,252] Tu uero, cum sis hac in palaestra facile omnium exercitatissimus, fieri non potest, quin plurima teneas tum lecta, tum cogitata, quibus huiusmodi criminationes refelli queant; quare rem prorsus diuinam feceris, si totam hanc controuersiam a capite usque ad calcem explicueris, non quod causa uestra parum mihi probetur, uerum patronum me paulo instructiorem reddideris. [64,253] BATTVS. [64,254] Quod cum Battus, singulis sua quoque causa uehementer flagitantibus, defugere nulla ratione posset: Age, inquit, de praemio plus etiam pollicemini, quam postulo, mihi satis fuerit supplicii, si sola a te studiorum pestis unco trahatur ac mox in publicam cloacam praecipitetur; deinde procerum aliquot pro capitibus linguas duntaxat deposco.