Latin · ~8 min
1.43 to 1.53
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.43-53
Not analysed yet
[40,43] Is uero simulatque resciuit, ascito e congerronibus suis uno duntaxat non dicam accurrit, sed prorsus aduolat, idque adeo nocte fere concubia, quod interdiu aegre liceret abesse, praesertim quod nuper in administrationem Rei p- uocato omnia popularius ac studiosius essent obeunda. [40,44] Eius noctis minima portio somno tributa est. [40,45] Vixdum diluxerat: consurgitur, reditur ad literatas fabulas, mox coeli serenitas ad prodeambulandum inuitat. [40,46] Obambulatur, ac loci situm regionisque faciem hospiti demonstro. [40,47] Ibi forte fortuna in diuerticuli ponte consistentibus, improuiso Iodocus Medicus, uir cum primis humanus atque eruditus, una cum Guilhelmo Conrado, eius urbis ciue primario, de uia nobis sese ostendit. [41,48] Erat huic haud procul a nobis praediolum rusticanum, quo uir prudentissimus recipere sese solitus erat, quoties eum urbis urbanorumque negociorum cepisset satietas (nam apud suos summo magistratu subinde fungebatur), quoties fluctus illos ciuilium causarum uoluisset paulisper effugere, quoties nugari liberius atque (ut ait Flaccus) discincto ludere collubitum esset. [41,49] Porro perpetuum hoc tempus quod ruri agebatur aut ille apud nos aut nos apud illum eramus, tum quod hominis et comis et eruditi consuetudine delectabar, tum quod essent mihi quaedam communia cum illo negocia. [41,50] Is ubi nobis conspectis suo more blandius arrisisset, mox ego: Quo tam mane, inquam, fugitiue? [41,51] Male (ita me deus amet) cum Rep- agitur quae tibi sit tradita, qui tanquam luscinia quaedam nemoribus nihil anteponis: urbem non secus quam caueam odisti. [41,52] Quid cum rure consuli, quid tibi cum hoc ocio, homo hominum qui uiuunt turbulentissime? [42,53] Ad haec ille exhilaratus : Prorsus, inquit, tuis delitiis inuideo, homo hominum qui uiuunt felicissime, qui dum nos miseri turbulentissimis illis negociorum undis sursum ac deorsum iactamur, ociosus interim ac uacuus cum tuis Camoenis obambulas et animum oblectas, nunc cum amiculo quopiam quicquid libuit garriens, nunc cum ueterum scriptorum aliquo confabulans, interdum poeticam aliquam cantilenam modulans, nonnunquam chartis ceu fidis sodalibus committens quod animo uersaris.