Latin · ~8 min
1.54 to 1.70
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.54-70
Not analysed yet
[42,54] Quo minus miror si nobis persaepe uocantibus tu a tuis istis nemoribus in urbem extrahi nequeas. [42,55] Hic ego: Nae tu, inquam, non paulo minus desipis quam tui collegae, qui istoc sis animo. [42,56] Quod si tuae te Sirenes sinerent, cupiditas atque ambitio, mirum ni istos fluctus plane cum totis urbibus facile contemneres. [42,57] Sed dum parum optimatem uideri pudet, parum recte quid ad iucundam uitam sit optimum eligis. [42,58] Tum ille: Non ita procul, inquit, a scopo tua aberrat oratio. [42,59] Atque utinam inficiari liceret quod dicis, sed excutiam me fortassis aliquando, et Scipionem illum tuum, quem mihi praedicare non desinis, imitabor. [42,60] Verum interim, cum per dies aliquot ferias a negociis futuras scirem et heri forte uespertinus occasus serenitatem polliceri uideretur, sub auroram rus me cum tota familia contuli. [42,61] Simul autem et Battum intuitus, ex insidiis se proferentem: Et unde, inquit, tu huc? aut quinam, cedo, tam mane, qui nobiscum heri ad multam usque noctem potaris ? [43,62] Hic Battus homo ad iocos factus: Mirari, inquit, non debes, si nocturnum compotorem tuum mane ruri offendas. [43,63] An ignoras quanta soleam esse noctua? [43,64] Adest qui me Daedalum fecit. [43,65] Apud Nasonem cuidam "pedibus timor addidit alas", mihi amor alas plusquam Daedaleas assuit. [43,66] Atque interea Guilhelmum conniuens subindicabat. [43,67] An tu putas fieri potuisse, ut Battum a tam desiderati capitis conspectu tenebellae illae remorari possent, quas leuioribus etiam in rebus saepenumero fortiter contempsit? [43,68] Arrisit consul, conscius Battum in prima adolescentia ad furtiuos puellarum amores fuisse propensum, a quibus tamen mox auocarunt literae. [43,69] Porro ubi de Guilhelmo sensit consul, continuo ipse quidem cum Medico de rheda descendit, uxorem uero cum sua pompa (ut aiebat) in uillam praemisit. [43,70] Hic ego: An non, inquam, de nostro rure perquam maligne sentis, qui tantum puellarum gregem tecum apportaris?