Latin · ~7 min
1.568 to 1.585
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.568-585
Not analysed yet
[85,568] Iam etiam uulgo dici audio, ut quisque literatissimus sit, ita nequissimum esse. [85,569] Quae quidem contumelia non magis ad rhetoricos et poeticos, quam ad theologos, ad iureconsultos, ad dialecticos, ad caeteros item studiosos attinet, dignum quod ab omnibus confutetur. [85,570] Si mala est eruditio, utrum tandem per se mala est, an per aliud? [85,571] Si per aliud, cur simpliciter eruditionem reprehendimus? [85,572] Si per se, cur igitur iudicio grauissimorum autorum in numero bonorum honestorum ponitur? cur opibus anteponitur, quae per se malae non sunt? [85,573] Adde, quod ueritas nulla per se mala esse potest, disciplinae liberales cum sint ueritates, bonae sint necesse est. [85,574] Quod si per se bona scientia, mala est ignorantia; si mala, igitur fugienda; quanquam si naturam audiamus, quis est, qui non malit esse scientissimus, quam ignorantissimus? [85,575] Hic nobis dialectici incipiunt esse barbari; non reprehendimus, inquiunt, simpliciter eruditionem, sed quod astutos efficiat, elatos, intractabiles, insolentes, fastidiosos. [85,576] Quid enim aliud petitis, inquiunt, quam uulgus effugere, eminere inter caeteros, praedicari, celebrari, nos nostrique similes pro pecudibus ducere? [85,577] Audistis, quid istos religiosulos mordeat, contemni nolunt, imperare et ducere, non parere neque duci uolunt et ita demum publicae paci consultum putant, si nemo extiterit, qui possit aliorum inscitiam emendare. [86,578] Intelligis, (ut arbitror) eruditionis calumniam non aliunde quam a superbia proficisci. [86,579] Iniquissimum autem fuerit, si lippus solem accuset, cuius luce offenditur. [86,580] Scientia", inquiunt, "inflat, charitas aedificat". [86,581] Vtrum igitur insolentia, scientiae an nostrum est uitium? [86,582] Non audebunt, ut opinor, eruditionis dicere, alioquin nemo unquam fuisset eruditus, nisi idem insolens et quo quisque euaderet doctior, eo superbior redderetur. [86,583] At istud praeterquam quod absurdum est dictu, perquam contumeliosum etiam uideri potest. [86,584] In quos? [86,585] In Augustinum, in Hieronymum, in plerosque alios, quos, quia doctissimi fuerint, nefas sit ob id eos superbiae insimulare.