Latin · ~7 min
1.678 to 1.693
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.678-693
Not analysed yet
[91,678] An fuit quicquam uno Pythagora uel acutius, uel doctius? [91,679] Hic certe superiores philosophos quam eruditione uicit, tam modestia superauit. [91,680] Qui cum ante id temporis sophi, id est sapientes, soliti essent appellari, ipse primus nominis arrogantiam recusauit et se philosophum id est sapientiae studiosum, quam sapientem dici maluit. [91,681] Platonem nonnulli ob ingenii diuinam quandam sublimitatem fastus insimularunt; at in hoc ipso quanta modestia? [91,682] Vbi omnem praeceptoris disciplinam ad plenum hausisset, perinde ac si nihil actum, quot maria, quot terras emensus legitur, dum ubique quaerit, quod discat. [91,683] Qui Athenis magister fuerat et potens" (Hieronymianis enim uerbis libenter utimur) "cuiusque doctrinas Academiae gymnasia personabant, fit" denuo "peregrinus atque discipulus, malens aliena uerecunde discere, quam sua impudenter ingerere". [92,684] Quid de Solone et Herodoto loquar, quos iam natu grandes omnes orbis angulos peruagatos uidemus, laboriosa utique peregrinatione tanquam impigros sapientiae mercatores. [92,685] Theophrastus philosophorum facile praecipuus moriens ceruis et cornicibus inuidisse legitur, quibus natura uitam tam diuturnam tribuisset, homini tam exiguam. [92,686] Et qui omnium opinione consummatam sapientiam tenere putabatur, is se tum querebatur extingui, cum iam quid esset sapere, uidere coepisset. [92,687] Et unde in tantis ingeniis tanta modestia ab imperitia ne, ut isti dicunt, an a doctrina quadam singulari? [92,688] Quis iam Vergilio palmam inter poetas inuidet? [92,689] An non huius modestia factum est, ut dum in uiuis ageret multis indoctioribus inferior haberetur? [92,690] Idem a Philisto mediocri oratore conuiciis salibusque agitatus ab insulso Perone famosis etiam uersibus impetitus a Cicerone summo oratore laudatus pari modestia et illius scommata et huius laudes tulit. [92,691] Quid autem de ecclesiasticis commemorem? quorum longe princeps Hieronymus incredibili discendi auiditate, quem tandem praeceptorem recusauit? [92,692] Num Iudaeum? num haereticum? num Latinum? num Graecum? num Hebraeum? [92,693] Adeo uir doctissimus discere, quam docere putauit pulchrius.