Latin · ~8 min
1.694 to 1.707
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.694-707
Not analysed yet
[92,694] Augustino quid eruditius ? at quid eodem modestius? qui iam multorum annorum episcopus ac doctor, non solum se uel ab anniculo episcopo doceri paratum fatetur, uerum nec ipsum errata sua fateri puduit et scriptorum suorum tanquam palinodiam canere. [92,695] Quis hanc modestiam e nostri temporis criticis unquam est imitatus? [92,696] An sunt Augustino uel cautiores uel doctiores? [92,697] An non potius quanto indoctiores tanto arrogantiores? qui quicquid scripserint, hoc ipso uerum uideri uolunt, quod scripserint pro coelestibus oraculis sua somnia recipi uolunt. [93,698] De parum doctis haec loquor nam egregie doctum neminem adhuc repperi, quin in eodem singularem modestiam agnouerim. [93,699] Superbus" igitur "et arrogans, indoctus uocabitur", iuxta sapientis Hebraei sententiam, haud doctus et "sapientior sibi stultus uidetur septem uiris loquentibus sententias". [93,700] Caue igitur tu quisquis es, qui mihi uultu religioso immodestiam obiicis, ne ista ipsa tua modestia summa sit immodestia. [93,701] Nam quaeso te per Musas, uter superbior, is ne qui diues inuitat ad opum suarum communionem, an tu qui mendicitate tua superbus, ob hoc ipsum tibi uidere regulus quod nihil habeas? [93,702] Is ne qui doctrina utitur ad Christi gloriam, an tu, qui cum proximi contumelia contemnis alienam doctrinam, ne apud idiotas, in quo theatro te uenditas, parum semideus habearis? [93,703] Postremo fac utrunque placere sibi, uter arrogantior, qui sua effertur eruditione, an tu, qui tua inscitia tibi insolentissime places? [93,704] Ille nulli obstrepit, si quis nolit meliora discere, tu coelum terrae misces, si quis ausit docere quod tu cum tuis sodalibus non didiceris. [93,705] Huic animos facit sua facundia, tibi cristas maiores addit infantia. [93,706] Vter superbior? [93,707] Ille per omnes disciplinas obambulat, ut uere doctus esse possit, tu uix gustata grammatica eaque misera, uix gustatis tribus syllogismis, ad haec quaestionibus aliquot Thomisticis aut Scotisticis repente prosilis in theatrum, paratus cum quouis quauis de re dimicare.