Latin · ~8 min
1.708 to 1.727
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.708-727
Not analysed yet
[93,708] Et homo uerecundus aliis exprobras arrogantiam? [93,709] Verum ego dum de immodestia disputo, modestiae sim oblitus, altius enim in re clarissima disputationem repetisse me uideo. [93,710] Sed ut finiam, ego sic mihi persuasi, si quem arrogantem et sibi placentem uidero, eum perdoctum esse non credam. [93,711] Itaque quod isti superbiam adducere putant, id mihi, ne superbiamus, solum remedio uidetur esse. [93,712] ILLVD PAVLI SCIENTIA INFLAT, QVOMODO ACCIPIENDVM. [93,713] Verum instant interim suo more et illud Paulinum constanter ingerunt. [93,714] Scientia inflat, charitas aedificat". [93,715] Non mentitur, inquiunt, Apostolus, "inflat scientia". [93,716] Nemo negat, sed inflat et inscitia. [93,717] Quid dicitis, o theologi, et iidem inscii, ita ne nihilo plus una sententia e Paulo decerpsistis, non uenit in mentem eundem alio in loco dicere: "Et si imperitus sermone, non tamen scientia". [94,718] Non audistis gloriantem quod ad pedes Gamalielis legem didicerit? non libros in membrana scriptos sibi postulantem? [94,719] Quid ita Paulo in mentem incidit, ut cum fuerit uel unus inter apostolos omnium rerum scientissimus, tum saepius nos ad sui imitationem prouocarit, hoc uno in loco uoluerit a scientia deterrere? [94,720] Quid autem est charitas spoliata scientia? nempe nauis sine clauo. [94,721] Quis unquam amauit, quod nesciret? denique quorsum unquam fuit utilis ignorantia? [94,722] Neque mentitus est Paulus, sed parum intellectus, cuius quidem mentem ita demum accipiemus, si et priora et consequentia cum mediis conferamus. [94,723] Age, theologum interim Battus aget. [94,724] Mota erat diuo Paulo de idolothytis quaestio, a quorum esu Christiani nonnulli infirmitate quadam conscientiae sese continebant; alii peritiores qui intelligerent idolothytum nihil esse et mundis nihil esse immundum sine discrimine uescebantur. [94,725] Et recte quidem illi sentiebant, sed interim superstitiosior et infirmior quispiam eorum offendebatur firmitate. [94,726] Hinc inter fratres seditio. [94,727] Respondit Paulus : Quantum ad nostram ipsorum conscientiam attinet, nihil referre, utrum de idolis immolato, an non immolato uescamur, interesse tamen fraternae charitatis.