Latin · ~8 min
1.728 to 1.747
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.728-747
Not analysed yet
[94,728] Offendi enim fratrem infirmiorem, qui nondum idolothytum queat contemnere aliena conscientia, cum uideat fratrem "in idolio recumbentem". [94,729] Eoque satius censet Apostolus hac in te fraternae infirmitati obsequundare, quam fratre neglecto nostra uti scientia; gratiorem esse superis morigeram charitatem, quam superbam et contumacem scientiam. [94,730] Huiusmodi enim inflare scientiam, si fratrem prudens offendas, at charitatem aedificare, si sine tuo detrimento fratris infirmitati concedas. [94,731] Vt ne dicam interim, quod ea res fuerit illorum temporum peculiaris. [94,732] Altius a maioribus insederat superstitio, quam ut subito posset reuelli et ad confirmandam Euangelii doctrinam omni obsequio erat opus. [94,733] Postremo materia offendiculi reperta erat, non a nobis ministrata. [94,734] Hic Christianae charitatis erat ad tempus obsequi fratris infirmitati, sed hac spe ut post resipisceret. [94,735] Quid haec ad nos? quid ad philosophiam? quid ad oratoriam aut poeticam? sed tamen si libet, ad liberaliorem eruditionem torqueamus, quandoquidem didicere quiduis arcanae literae pati. [94,736] Quantumlibet inflexeris, Paulus non uult scientiam esse nullam, sed incomitatam esse non uult, nempe sine charitate. [94,737] Quod si alterutra sit carendum, tolerabilius esse scientia quam charitate priuari, cui interpretamento diuus astipulatur Augustinus. [95,738] Per se, inquiens, inutilis est scientia, cum charitate utilis. [95,739] Quis enim tam demens, ut argentum reiiciat, quod aurum preciosius esse cognouerit? [95,740] Num ideo saxa nullum habent usum, quod gemmae sint praestantiores? [95,741] Num idcirco non optima quaedam res est scientia, si melior sit charitas? [95,742] Nam alio quodam in loco, ubi charitatis paeana Paulus decantat, scientiam inter praecipua charismata ponit, puta prophetiam, fidem, miraculorum gestionem, linguarum dotem atque id genus alia. [95,743] Num facturus, si scientiam tanquam pestiferam fugiendam iudicasset? [95,744] Atqui cur igitur inflare dixit scientiam, inquies. [95,745] Cur ipse fuit scientissimus, num continuo inflatissimus? [95,746] Periculum ostendere uoluit, quo cautiores redderet, non ut deterreret. [95,747] Tutior est charitas, necessaria quidem scientia, sed periculi non nihil habens, ut quae possit esse perniciosa, ita si charitati repugnet.