Latin · ~8 min
1.817 to 1.829
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.817-829
Not analysed yet
[98,817] Nam hoc ferme genus hominum ne nouerunt quidem cuiusmodi sint disciplinae, in quas debacchantur. [98,818] Poeticen existimant artem esse meretriciam, rhetoricen nihil aliud esse putant quam assentatoriam, geographiam, astrologiam curiosas et improbatas artes esse credunt qualis necyomantia. [98,819] MEDICVS: Tum Medicus: Probabiliter tu quidem, Batte, id est plane rhetorice; uerum ut interim tibi pro istis imperitiae admiratoribus respondeam, qui in summam inuidiam nos inducunt huiusmodi seditiosis concionibus imperitam multitudinem concitantes, Quid igitur, inquiunt, tandem futurum est? [99,820] Num soli literati coelo potientur? [99,821] Ita ne uos soli, qui uentosa doctrina turgetis, Gigantum exemplo coelum occupabitis, detrusis superis, exclusis inferis? [99,822] Quid fiet imperitae multitudini? quid simplicibus fratribus, qui apostolorum uestigiis ingressi non didicerunt Aristotelicos laqueos, non spinas Chrysippeas, non salem Atticum, non Plautinam eloquentiam. [99,823] Nonne haec est illa simplicitas, quam deus unice sibi delegisse uidetur, qui asino uectus Hierosolymam ingredi uoluit, cuius et illa exhortatio est: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde". [99,824] Non dixit discite compositam orationem, metiri coelum, nectere syllogismum, sed humilitatem discite. [99,825] Multa nobis praeterea de agno et columba, quorum appellatione rudis animi tractabilem simplicitatem significatam uolunt, uerum ego iamdudum memorem moneo, qui haec cotidie audias ab istis deblaterari apud indoctam plebeculam. [99,826] BATTVS. [99,827] Papae, tu me mediam in theologiam uocas, Battus inquit, Medicus poetam; sed quod asinum isti se imitari dicunt, iam hoc primum mihi satis quadrare uidetur, nisi quod iidem ignauia et tarditate asinum facile repraesentant, caeterum et leonis et tigridis et scorpii non exiguam partem isti asino admiscuisse uidentur, tanquam Chimaera ex uariis monstrorum figuris compositi. [99,828] Quod si uacaret in praesentia istius asini, istius columbae, istius agni mysteria persequi, facile appareret isti hominum generi in hoc ordine nullum esse locum. [99,829] Hoc ad refellendum satis arbitror, istas mysticas appellationes non ad scientiam, sed ad mores esse referendas, hoc est (ut magis theologice dicam) non ad intellectum, sed ad affectum.