Latin · ~7 min
1.830 to 1.849
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.830-849
Not analysed yet
[99,830] Quid enim potest esse eiusmodi mente magis (ut ita dicam) asininum, quae istorum hominum importunas nugas possit et dissimulare et perpeti? [99,831] Quid aeque columbinum, quid agninum magis? [99,832] Istis uero quid cum asino praeter stoliditatem commune est, qui neque duci a sanioribus patiuntur et omne laborum genus tanquam pestem fugitant? [99,833] Quid simile habent ad columbam, qui tanta amaritudine fraternae inuident uirtuti? [99,834] Quid illis cum agno, qui nihil habent, quod aliis possit esse usui? [99,835] Hieronymus, qui tantum laborum in adaugenda religione Christiana exhausit, asinus fuit. [99,836] Augustinus, qui perpetuam operam Christianis praestitit, asinus fuit, hos asinos imitemur. [99,837] Cur homines ignaui et numero tantum nati suae inertiae his commentationibus blandiuntur? [100,838] Appellant se simplices fratres, cum possint cum quouis ueteratore certare, si quid agatur, quod ad uentris et gloriae negocium pertineat. [100,839] Non recuso meum nomen, quo minus inter mendacissimos scribatur, nisi quod dico fatebuntur omnes, quibus cum istis simplicibus fuerit propior conflictatio. [100,840] Verum ut dolorem quoque illorum placemus, qui sese ob imperitiam extrudi putant, recipimus, adiungimus, amplectimur, at ita, si aures mihi paulisper commodarint, dum paucis rem absoluo. [100,841] Haud temere multis autoribus uideo placuisse nobilem illam Hesiodi sententiam tria hominum genera constituentis. [100,842] Primum quidem eorum, qui quid rectum sit ipsi per se intelligunt idemque sequuntur. [100,843] Alterum eorum, qui per se quidem parum sapiunt, at sapientum monitis obsequuntur. [100,844] Tertium ad nihil utile appellat, uidelicet horum, qui neque ipsi sapiunt neque credunt recta monenti. [100,845] Primi boni sunt iidemque docti. [100,846] Alteri boni quidem illi, uerum indocti. [100,847] Postremi neutra re neque doctrina neque probitate praediti. [100,848] Primum hoc genus, ut multo praestantissimum, ita praecipue expetendum. [100,849] Secundum ferendum quidem, atita solum, si doctioribus acquiescat; quod si intractabiles (ut fere solent) esse pergunt, iam tertii generis esse incipient.